Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum Liber in quatuor Sententiarum

Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum [Montina-l1d35+36+37.xml]

Dionysius de Montina

Liber in quatuor Sententiarum

Edited by: Luciana Cioca

Designer: Mihai Maga

Codices:
P = Paris, 1511

Liber I, distinctiones 35, 36, 37, questio unica

Circa materiam distinctionis 35 et consequenter aliarum quero: utrum omnium cognoscibilium Deus habeat claram et distinctam cognitionem.

〈Rationes〉

〈Arguo primo〉 quod non. Non omnia cognoscibilia habent in divina essentia ideam distinctam, ergo non omnium cognoscibilium Deus habet claram cognitionem et distinctam. Consequentia nota, cum Deus nihil cognoscat nisi quod idealiter relucet in essentia sua. Antecedens patet de peccatis.

Secundo, tota multitudo cognoscibilium excedit totam multitudinem omnium scitorum a Deo, ergo questio falsa. Consequentia nota. Antecedens probatur. Sit a multitudo angelorum omnium imaginabilium scitorum a Deo et b multitudo omnium animarum possibilium scitarum et c multitudo omnium stellarum et d multitudo composita ex b et c tantum, tunc sic: a est equale b et c divisim, ergo a est minus d, ergo a potest imaginarie augeri ad equalitatem d. Quo facto Deus totam multitudinem a sic non cognoscit auctam distincte, ergo tota multitudo cognoscibilium excedit totam multitudinem scitorum a Deo. Confirmatur, quia tota multitudo omnium punctorum cognoscibilium est simpliciter infinita, ergo tota illa multitudo replet intelligibilitatem intellectus divini et per consequens non potest aliam multitudinem aliorum cognoscibilium cognoscere. Antecedens primum patet, quia alias posset illi multitudini addi unus punctus, et sic non fuisset tota multitudo etc. Consequentia tenet cum simpliciter infinitum non sit altero infinito minus.

Tertio principaliter, si questio esset vera, sequeretur ex quo Deus non potest omnia cognoscibilia producere quod Deus magis esset intelligens quam potens, quod est falsum, quia tunc non esset omnipotens.

〈In oppositum〉

Oppositum patet per Magistrum et per Apostolum Ad Hebreos 4: “Omnia nuda et aperta sunt oculis eius”.

〈Divisio questionis〉

Primo ponam declarationem, secundo conclusiones. Et tertio solvam rationes.

Primus articulus

Quantum ad primum prima distinctio sit ista quod notitia vel scientia vel cognitio Dei multipliciter dicitur. Uno modo vocatur notitia simplicis intelligentie et sic dicitur respectu omnium tam possibilium quam impossibilium qualitercumque imaginabilium indifferenter.

Secundo modo vocatur notitia visionis et sic dicitur respectu preteritorum, presentium, et futurorum tantum.

Tertio modo dicitur notitia approbationis et hec est respectu beatorum gratuitorum et electorum Dei. Cuius opposito dicitur in Evangelio: “Amen, amen dico vobis nescio vos”. Et de isto etiam modo dicit Apostolus I Ad Corinthos 8: “Qui diligit Deum hic cognitus est a Deo”. 37rb

Item, dicitur alibi: Deus novit qui sunt eius. Sic etiam dicitur Ieremie I: “Priusquam te formassem in utero novi te”. Hanc distinctionem innuit beatus Gregorius XXV Moralium, capitulo ultimo, et Augustinus in libro 83 Questionum, questione 60, et Magister libro I, distinctionibus 35 et 36, et Cassiodorus Super Psalterium.

Quarto vocatur notitia iudicativa vel confirmationis et hoc respectu verorum complexe significabilium precisse et isto modo scit me Deus legere quando lego, non quando non lego.

Secunda distinctio cognoscibilium aliqua sunt complexa, aliqua incomplexa. Et tam complexa quam incomplexa tot modis dici possunt quot modis dicitur ens vel res. Dicitur autem ens quattuor modis.

Uno modo generaliter; omne quod per intellectum potest imaginari sive sit entitas positiva vel non, possibile vel impossibile, verum vel falsum, et sic accipiendo ens sibi non opponitur non ens nec sic esse opponitur non esse.

Secundo modo accipitur ens pro solis incomplexe vel complexe significabilibus veris et sic dicitur ens verum et non ens falsum.

Tertio modo accipitur ens pro complexe significabilibus veris, quorum aliqua pars est vere ens positivum et isto modo antichristum fore non est ens, sed secundo modo.

Quarto modo accipitur ens pro entitate incomplexa que est vere res vel essentia positiva vel etiam pro complexis quorum quodlibet est vera essentia aliqua et hoc modo hominem esse album dicitur ens vel entia, quia tam homo quam album significat essentiam aliquam, quia unum significat subiectum aliud accidens et sic tot modis dicitur cognoscibile.

Tertia distinctio de modo cognoscendi, quia aliquando res perfectior est quam notitia, aliquando econtra, aliquando equaliter se habent, aliquando cognoscitur apprehensive, aliquando comprehensive, aliquando intuitive, aliquando abstractive.

〈Propositiones〉

Istis premissis sit prima propositio ista: omne cognoscibile est ens aliquo modorum predictorum. Patet, cum omne cognoscibile sit conceptibile per potentiam cognitivam et omne tale est ens ad minus primo modo, ergo.

Secunda: non omne cognoscibile est ens vel entia. Patet de isto: antichristus erit. Et capio ens vel entia quarto modo.

Tertio: aliquid cognoscibile est entia. Patet de isto: Socrates habet tunicam. Ex istis sequitur quod aliquid complexe significabile est vere ens et aliquid est vere entia, et aliquid est simpliciter nihil. Exemplum primi: Socratem non videre. Exemplum secundi: Socratem esse album. Exemplum tertii: antichristum fore. Quodlibet tamen complexe significabile est ens large et generaliter capiendo ens ut expressum est in primo membro distinctionis.

Quarta propositio: qualibet notitia aliquid apprehenditur in esse apparenti. Patet, quia, si non apprehenderetur, non cognosceretur.

Quinta: non qualibet notitia obiectum cognitum comprehenditur. Patet ista, quia notitia creata Deus cognoscitur et tamen ab ipso non comprehenditur.

Sexta: licet aliqua creata notitia possit esse sui cogniti comprehensiva, nulla tamen creata notitia est perfectissima qua potest idem subiectum cognosci. Prima pars probatur, quia angelus potest cognoscere aliquam rem quante entitatis est, utputa a lapidem et quando tanta vel maior est notitia quam obiectum, ita scilicet quod nihil obiecti latet cognoscentem, tunc talis notitia dicitur notitia comprehensiva. Secunda pars probatur, quia a potest cognosci per notitiam infinitam simpliciter, scilicet Dei et nulla talis est possibilis, ergo.

Septima: non obstante propositione immediate precedente nulla creata notitia potest esse notitia cuiuslibet veri cognoscibilis de quocumque obiecto vel aliter nulla talis creata notitia potest esse simul notitia omnium verorum cognoscibilium de quocumque obiecto minimo. Probatur: quelibet res vel de qualibet re sunt infinite veritates cognoscibiles, ergo. Consequentia nota, cum nulla creatura possit simul co- 37va-gnoscere infinitas veritates distinctas. Antecedens probatur, quia de quolibet sunt scibiles infinite proportiones inter ipsum et alias possibiles et existentes sine termino etc.

Et hec de primo articulo sine preiudicio melioris sententie sint dicta.

Secundus articulus

〈Suppositiones〉

Quantum ad secundum articulum sit prima suppositio ista: Deus est natura intellectualis. Ista est communis animi conceptio. Probatur, quia esse naturam intellectualem est perfectionis simpliciter, ergo Deo attribuendum, ergo vera suppositio.

Secunda: Deus est notitia intellectualis. Probatur primo, quia Deo nihil potest esse simplicius, ergo est notitia sua, cum intelligit. Secundo, Deus est purus actus remotus ab omni potentia, ergo cum intelligit et non possit perfici intellectione, ergo est sua intellectio. Antecedens patet, quia actus absque potentia et potentia absque actu sunt latitudines sequestrabiles et ipsius potentie incomplexe est dare maximum, scilicet materiam primam; ergo et ipsius actus erit dare maximum in quo non est minimum potentialitatis, quia non datur minimum ipsius potentie, ergo, si Deus non esset purus actus, sed haberet aliquid de potentialitate, haberet aliquid divisibile.

Tertia suppositio quod essentia divina est exemplar et idea omnium representativa. Patet per beatum Augustinum in libro 83 Questionum, questione 46, dicente: “Idee sunt forme exemplares, eterne, incommutabiles, secundum quas Deus cognoscit et producit ea que oriuntur in creaturis, que etiam in divina intelligentia continentur”. Item, VI De trinitate: “Verbum divinum est ars plena omnium rationum viventium”.

Quarta suppositio: Deus perfecte cognoscit suam essentiam, scilicet divinam et plene comprehensive. Patet, quia est infinite perfectionis et intelligibilitatis infinite.

Quinta suppositio: quod divina essentia eternaliter omnium creaturarum causatarum vel causabilium est eminenter contentiva. Patet per illud Sapientie 5. “Hoc quod continet omnia, scilicet divina essentia, scientiam habet vocis. Omnium ei est artifex” etc. Pro ista suppositione sciendum quod unam rem continere aliam est habere virtutem seu vim contenti in esse et operari, non quidem formaliter, sed cum quadam excellentia.

Hoc autem contingit tripliciter. Primo, una res aliam ptoest continere cum excellentia effectiva, sicut prima causa omnes alias. Secundo, cum excellentia formali vel perfectiva, sicut intellectivum continet sensitivum. Tertio, cum excessu finali vel conservativo, sicut beatitudo quemlibet alium finem.

Sexta suppositio: Deus est notitia infinita. Probatur, quia, si finita, illa esset quedam portio eius, et sic esset contingens, quod est falsum. Preterea, notitia que est Deus continet infinite nobiliter quicquid imperfectionis est in qualibet specie notitia vel scientie, ut quicquid est in geometria, quicquid in qualibet arte et continet omnium aliqualiter esse notitiam nature non culpe, quod dependet ex ente necessario. Preterea, Deus distinctissime novit omne dicere omne momentum possibile nec possibile est in eo esse oblivionem, ergo vel habet tot notitias quot novit et sic infinitas notitias haberet, vel ipse est una simplicissima notitia, quod est dicendum.

〈Conclusio prima〉

His premissis sit prima conclusio ista: omnes perfectiones quas melius est habere quam non habere divina essentia continet formaliter et omnes alias perfectiones limitatas continet virtualiter.

Prima pars probatur, quia, si aliqua sibi deesset, divina essentia non esset formaliter infinita perfectio contradicta in questione precedente.

Secunda pars patet, quia lapideitas, equinitas et huiusmodi perfectiones limitate aliquo modo sunt contente in divina essentia per tertiam et quintam suppositiones et non possunt ibi esse formaliter, quia tunc divina essentia esset formaliter lapideitas etc., et formaliter limitata perfectio, quod est falsum; ergo relinquitur quod huiusmodi perfectiones sunt in ea virtualiter et causaliter, quod fuit probandum.

〈Correlaria〉

Ex ista conclusione sequitur hoc correlarium tripartitum, quod quelibet creatura ab eterno est in Deo, ut in causa efficiente principaliter, ut in causa exemplari in qua omnia relucent et representantur, et ut in causa finali conservativa ad quam omnia ordinantur.

Patet singula ex conclusione et suppositionibus premissis et ex superhabundantia.

Patet istud correlarium per Boethium III De consolatione, metro 14: “O, qui perpetua mundum 37vb ratione gubernas” etc.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio: quidditates creaturarum ut contente in divina essentia non sunt distincte realiter ab invicem in ipsa essentia.

Probatur primo, quia in divina essentia nihil essentialiter distinguitur, cum ipsa sit summe simplex.

Secundo, quia esse effectus quod habet in sua causa productiva non distinguitur ab esse cause virtualiter continentis effectum ipsum et alium effectum, quia, si haberet esse distinctum in causa, hoc non haberet a se, sed a causa prius illud esse virtualiter continente, et sic fieret questio de illo esse usque in infinitum.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio: licet Deus cognoscat alia cognoscibilia a se, non tamen cognoscit alia per aliud a se.

Probatur prima pars per quartam suppositionem sic: Deus cognoscit perfecte se, ergo cognoscit se qualiter est. Sed est causa aliorum a se per predicta; ergo cognoscit se esse aliorum causam a se; ergo cognoscit alia a se.

Et confirmatur per Augustinum Super Genesim ad Litteram, libro V, capitulo 15, et ponitur in distinctione 35 primi Sententiarum, ubi dicitur: “Neque ei ipsa faceret nisi ipsa cognosceret.”

Secunda pars probatur per tertiam suppositionem, cum sua essentia sic sufficiens representativum.

Item, quia cognoscere per aliud est imperfectionis, cum sit cognosci dependeat ab illo per quod cognoscitur etc.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio: quamlibet rem aliam a se Deus cognoscit particulariter. Probatur, quia quamlibet conservat etiam particulariter et distincte, ergo etc. Consequentia patet per Augustinum ubi supra.

〈Correlaria〉

Ex qua infero quod quelibet infinitorum Deus distincte cognoscit si infinita ponantur esse vel possent esse. Patet per conclusionem, cum nullum infinitorum possit esse nisi Deus possit ipsum facere et Deus non posset facere nisi prius cognosceret, ut dicit Augustinus.

Secundo infero quod quamlibet partem continui Deus particulariter et distincte cognoscit. Probatur, quia quelibet est essentialiter distincta ab alia.

Tertio infero quod, si partes continui sint infinite secundum numerum, quarum quelibet non est reliqua nec pars eius Deus posset continuum dividere et totam divisionem evacuare, sed non cum permanentia partium sic divisarum. Patet primum, quia quamlibet essentiam que non est alia nec pars alterius Deus potest annihilare reliquam non annihilando, ergo sic successive potest omnes istas essentias (si sint etiam infinite) et quamlibet simpliciter annihilare sine altera. Secundum, scilicet quod hoc si sit possibile cum permanentia partium diversarum, patet, quia repugnat partibus istis esse divisim et non esse divisibiles, quod tamen oportet per casum.

Quarto sequitur ex premissis quod, licet Deus posset continuum annihilare in instanti, non tamen posset divisionem omnium partium eius evacuare in instanti. Prima pars nota. Secunda patet, quia prius est dividi quam annihilari per divisionem, ergo, si in instanti esset divisio secundum omnes suas partes divisibiles, esset annihilatio et non divisio. Credo tamen oppositum istius corelarii et precedentis posse probabiliter sustineri.

〈Conclusio quinta〉

Quinta conclusio: Deus cognoscit infinita cognoscibilia clare et distincte.

Probatur: Deus cognoscit distincte omnes veritates et quamlibet possibilem, sed infinite sunt veritates cognoscibiles et enuntiabiles de uno vel de infinitis, utputa quod continuum est duplum ad eius medietatem, triplum ad triplam, quadruplum ad quadruplam, et sic in infinitum.

〈Correlarium〉

Correlarium: licet eternaliter cognoscat distincte qualitercumque est aut esse potest, non tamen qualitercumque est taliter esse facit.

Prima pars patet per Scripturam dicentem: “Omnium est artifex, omnia proscipiens” etc. Et patet ex aliis multis.

Secunda patet de Socratem peccatorem esse: licet hoc sciat et scire possit, non tamen Socratem peccatorem esse facit vel facere potest.

〈Conclusio sexta〉

Sexta conclusio: omnium cognoscibilium presentium, preteritorum, futurorum, possibilium, impossibilium, Deus eternaliter habet distinctam cognitionem.

Probatur, quia per tertiam suppositionem similiter et quartam Deus eternaliter cognoscit perfecte et plene suam essentiam omnium cognoscibilium exemplar clare et distincte representativum, ergo.

Confirmatio, quia, si non, sequeretur quod Deus posset fieri scientificentior vel quod aliquid foret cognoscibile quod tamen a nullo posset cognosci, quod est contradictio.

〈Correlaria〉

Correlarium: Deus non aliter scit antichristum esse quam fore nec aliter facta quam fienda.

Patet per Augustinum, etiam quia unica sola cognitione et intuitu omnia cognoscit et immutabiliter.

Secundo sequitur quod 38ra quodlibet verum relucet in arte divina eternaliter. Patet, quia nihil incipit ibi vel desinit relucere.

Tertio sequitur quod quodlibet verum ibi perfectius continetur quam in se ipso, scilicet in natura propria. Probatur, quia eminenter continet essentia divina omnia, ut patet per tertiam suppositionem.

Ex quo sequitur ulterius quod quodlibet cognoscibile perfectius cognoscitur in divina essentia cognitum quam cognitum in proprio genere. Probatur hoc, quia visio matutina melior est visione vespertina etc.

〈Conclusio sexta〉

Septima conclusio: licet notitia iudicativa Deus posset scire aliqua que modo non scit, non tamen potest eadem notitia plura scire quam nunc scit.

Prima pars patet, quia potest scire cras me legere dum legam vel lego et tamen illud non sit dum non lego. Si enim iudicaret me legere, tunc quando non lego falsum esset iudicium Dei, quod est impossibile.

Secunda pars probatur, quia, sicut modo scit iudicative sic esse, ita ante iudicative scivit oppositum esse vel non sic esse, scilicet quando non sic erat, ergo tot scit modo et non plura quam ante nec ante plura quam modo scit et ita generaliter Deus nullomodo scit plura una vice quam alia.

Pro hiis omnibus est Hugo De tribus diebus. Tribus enim modis mutabilitati subiacet humana cognitio, scilicet per augmentum, per diminutionem, et per vicissitudinem. Per augmentum ut quando discimus quod nescimus; per diminutionem quando quod scimus obliviscimur; vicissitudo autem quadripartita est in essentia, in forma, in loco, in tempore. In essentia vicissitudinem patitur humana intelligentia quando nunc hoc, nunc illud cogitamus, quia simul omnia nostro intellctu comprehendere non possumus. In forma ut quando id ipsum nunc tale, nunc vero tale attendimus, quia utrumque simul non valemus. In tempore quando nunc preterita, nunc presentia, nunc futura cogitamus, quia in eodem simul omnia non possumus. Tunc etiam tempore cognito variatur quando nunc habitam cognitionem intermittimus, nunc intermissam iterum sumimus, quia eam sine intermissione sumere non valemus. In loco autem ut quando nunc huc, nunc illuc cogitationem ducimus, quia simul ubique cogitatione esse non valemus. Sed has omnes mutabilitates cognitio divina non recipit, non augetur quia plena est, neque ei nescire potest omnia qui creat, qui gubernat, qui portat omnia, qui omnibus presens est deitate quomodo absens potest esse visione.

Minui non potest, quia aliunde non est quicquid est, sed idem est ipsum quicquid est ab ipso uno quod est. Quid de vicissitudine dicam quomodo potest recipere vicissitudinem sapientia qui omnia simul sub uno visionis radio comprehendit, simul omnem essentiam, omnem formam, omnia loca, omnia tempora, semel quia nec visionem intermissam recipit nec habitam intermittit, sed quod semel est semper est, quia quod semper est totum est. Omnia videt et de omnibus omnia videt et semper videt et ubique videt; nihil ei novum vel alienum advenit. Nihil suum recedit; quando futurum est previdet, quando presens est videt, quando preteritum est retinet, nec aliquid quod in ipso est previdet et retinet, sed quod advenit in tempore fuit in visione et quod preterit in tempore permanet in visione quemadmodum si totum corpus tuum esset oculus nec aliud esset tibi esse et aliud videre quocumque res se verteret, presens tibi non esse non posset et sub uno visionis ictu immobilis permanens comprehendens quicquid quaqua versum in respectu haberes, immo non nisi aut te discernens quicquid circumquaque positum haberes res transiret et staret visio et quocumque sua se mobilitate verteret, statim non nisi presens esset. Nunc autem, quia ex parte vides, mutabiliter vides, cum res videnti transit, aut videri desinit, aut secum visionem mutabiliter trahit, quod, si totus oculus esses, sic mutabiliter non videres. Quicquid ergo ex parte est, mutabile est. Et quicquid ex parte non est, immutabile est. Deus autem, 38rb cui idem est esse et intelligere ac vivere, cum per essentiam ex parte non sit nec per sapientiam ex parte esse poterit, sed sicut immutabilis est essentia, ita quoque immutabilis est et sapientia. Hec ille.

Tertius articulus

〈Propositiones〉

Quantum ad tertium articulum pro materia primi argumenti sit ista prima propositio: cuiuslibet rei creabilis cuius Deus est idea propria, eiusdem Deus est causa effectiva.Probatur, quia idea est exemplar secundum quod aliquid est producibile, ut haberi potest per Augustinum in libro 83 Questionum, questione 46, et per Dionysium De divinis nominibus, capitulo 5. Etiam Seneca in quadam Epistola ad Lucilium dicit quod “idea est exemplar ad quod artifex respiciens operatur quicquid operatur. Exemplar autem est ad cuius similitudine aliquid est factibile”, ergo.

Secunda: nullum malum culpe habet propriam ideam in Deo. Probatur, quia nullum tale malum est a Deo producibile, ergo. Consequentia tenet per precedentem. Et antecedens patet per Magistrum libro I, distinctione 36, capitulo ‘proinde si diligenter inspiciamus’.

Tertia: Deus nullum malum culpe cognoscit per ideam propriam positive et per se patet ex duabus premissis.

Quarta: Deus malum culpe et omnes privationes et peccata cognoscit per ideas vel ideam habitu oppositorum positive representatorum in divina essentia. Probatur, quia Deus ipsa peccata cognoscit teste Magistro distinctione 36 primi libri, capitulo 2, et non per ideam propriam cum nullam habeant, ut dicit propositio secunda huius articuli; ergo, cum Deus nihil cognoscat per aliud extra se, per tertiam conclusionem secundi articuli relinquitur ergo quod cognoscit huiusmodi privationes per ideas positivorum.

Quinta propositio: licet Deus notitia simplicis intelligentie et visionis cognoscat omnia mala culpe, non tamen notitia approbationis. Prima pars patet per dicta. Secunda probatur, quia omne illud quod quis approbat illius aliquo modo videtur esse causa. Sed mali culpe Deus non est causa; ergo etc. Sed contra istud Aristoteles XII Metaphysice dicit quod “omnis scientia vel notitia vel est causa rerum vel causata a rebus”. Sed divina notitia non est causa culpe nec causatur cum sit eterna; ergo etc.

Preterea, omne illud quod quis prohibere potest et non prohibet hoc approbare videtur. Sed omne malum culpe Deus potest prohibere; ergo etc.

Respondetur ad primum quod verum est de his que per se cognoscuntur. Sed privationes et mala non per se cognoscuntur; ergo etc. Ad secundum dicendum quod per decem legis precepta prohibet omne malum saltem mortale, hominem tamen relinquit libertati sue.

〈Ad argumenta principalia〉

Ex hiis ad primum argumentum principalem negatur consequentia, quia, licet mala non cognoscantur per ideam propriam et distinctam, tamen cognoscuntur per ideam suorum positivorum. Per idem ei cognoscitur rectum et obliquum.

Quantum ad materiam secundi argumenti ubi tangitur ista difficultas utrum aliqua sit multitudo omnium scitorum a Deo, sit prima propositio: nullus est numerus omnium actualiter a Deo cognitorum. Probatur, quia aut esset finitus et hoc non, quia cognitio divina tunc esset limitata et ultra illum numerum nihil posset scire, aut ille numerus esset infinitus, sed hoc esset contradictio, quia repugnat infinito esse sub aliqua specie numeri, quia iam esset finitum secundum numerum.

Secunda: licet repugnantia sit esse infinitum numerum, non tamen repugnat esse infinitam multitudinem. Prima pars patet ex immediate premissa. Secunda pars patet de partibus continui.

Tertia: quod similiter non repugnat esset infinitam magnitudinem, tamen repugnantia esset esse infinitam speram vel figuram, quia esse figuratum est esse terminatum. 38va

Quarta: nulla multitudo infinita est maior alio infinita multitudine accipiendo distributive ly ‘maior’, id est nulla est maior magnitudo vel multiplicior. Probatur, quia, si imaginemur dividi continuum et super partem millesimam sit unum b et a, b usque ad aliam millesimam aliud b, et sic in infinitum, tunc, si unum infinitum multitudine esse alio maius modo dicto, tunc plures essent alie partes quam millesime vel maior esset multitudo omnium aliarum quam millesimarum. Consequens est falsum, quia, si ponatur b primum super primam partem illius multitudinis, et b secundum supra secundam, et b tertium supra tertia et sic sine fine, quelibet partium illius multitudinis habebit suum b, et sic tot sunt millesime quot decime et non plures; vel quanta est multitudo omnium decima, tanta erit nec paucior multitudo millesimarum. Similis imaginatio est de infinitis annis et diebus si essent preteriti, quia hoc posito adhuc non esset maior multitudo dierum quam annorum, immo cuilibet diei posset correspondere annus unus, immo infiniti, quia nunquam esset devenire ad finem annorum, ergo. Vide Gregorium in I.

Quinta: aliqua est multitudo omnium scitorum a Deo. Probatur: Deus scit quicquid scit et omnia que scit, ergo scit totam multitudinem scitorum ab eo. Et per consequens aliqua est multitudo omnium scitorum ab eo. Dicte autem multitudini nihil addi potest, quia in ipsa includitur omne quod est cognoscibile quocumque modo sive sit possibile sive impossibile, preteritum vel futurum.

Ex hiis ad formam argumenti negatur antecedens. Ad probationem admittatur casus et cum dicitur ‘a est equale b et similiter c divisim, ergo est minus d’, nego consequentiam accipiendo ly ‘minus’ distributive confomiter quarte propositioni posite in ista materia istius argumenti sic, scilicet quod b vel a sit multitudo pauciorum vel pauciora continens quam d, sed d continet aliqua que non continet b, nec a, nec c, quamvis tot sint partes in a quod sunt in d et non plures nec pauciores.

Diceres: b est pars d et similiter c est pars d, ergo d est totum respectu b, et per consequens maius, quia omne totum est sua parte maius.

Dico quod totum et pars possunt dupliciter sumi: uno modo communiter, alio modo proprie. Primo modo, omne quod includit aliquid quod est aliquid et aliud preter illud aliquid et quodlibet illius dicitur totum ad illud et omne sic inclusum dicitur pars includentis. Secundo dicitur totum illud quod includit aliquid primo modo et includit tanti tot quot non includit inclusum et econverso, tale inclusum non includens tanti tot quot includens dicitur pars eius. Primo modo, omnis multitudo includens aliam multitudinem et alia ab illis illius multitudinis est totum respectu illius. Multitudo sic inclusa est pars et hoc modo una multitudo infinita potest esse pars alterius, sicut multitudo partium proportionabilium medietatis alicuius continui est pars multitudinis partium totius continui. Secundo modo, omnis multitudo includens aliam modo predicto et includens tanti tot, scilicet tot binarios vel ternarios, quot non includit inclusum est totum respectu illius. Et isto modo nulla multitudo infinita est totum respectu alterius. Vide etiam de hoc Gregorius I, 1, quomodo unum infinitum non est pars alterius cum quodlibet sit equale alteri secundum illud secundum quod dicitur infinitum, licet aliquando secundum illud secundum quod est finitum unum aliud excedere posset, ut corpus infinitum secundum longum, non tamen infinitum secundum latum potest excedi ab alio infinito secundum latum, non autem secundum longum. Si autem corpus aliquod undique esset infinitum, illud a nullo posset excedi nec illi posset fieri additio. Modo multitudo scitorum a Deo sic est simpliciter infinita, quia nulla potest sibi additio fieri, ergo imaginatio non valet. Vide Bravardinum libro I, capitulo 7, cuius imaginatio mi-[38vb]-hi non placet pro nunc, licet sit probabilis et pulchra.

Ad confirmationem dico cum Bravardino quod non procedit, quia eque probaret quod talis multitudo punctorum infinita adequaret totam capacitatem entitatis possibilis essendi sic quod nihil aliud esse posset, quod tamen est falsum; ergo non oportet etc.

Quantum ad tertium argumentum principale dico primo quod Deus non est magis intelligens quam potens. Probatur, quia quicquid Deus intelligit, hoc potest intelligere, et econverso quicquid potest intelligere, hoc intelligit se posse, ergo non excedit intelligere posse in Deo nec econverso.

Secundo dico: si posse Dei accipitur pro producere ad extra posse, sic improprie potest concedi quod Deus est magis intelligens quam sit potens, quia respectu cuiuslibet cuius est potens est intelligens, sed non econverso. Et sic non valet consequentia, ergo non est omnipotens, quia ideo est omnipotens quia potest omne possibile, ut patuit questione precedente conclusione octava secundi articuli, non quia potest omne imaginabile vel significabile, ut patet per Magistrum libro I, distinctione 42.

〈Dubium primum〉

Primum dubium est de quinta propositione posita in solutione secundi principalis argumenti, quia videtur quod nulla sit multitudo omnium scitorum a Deo, quia, si Deus intelligit totam istam multitudinem simul, ergo potest eam producere simul. Quo facto Deus non posset producere aliquid ultra. Probatur consequentia prima, quia, si non posset totam producere, dic ubi deficit vel quot potest producere et quot non, et non potes signare maximam vel minimam que non nisi dicas quod totam multitudinem etc. Et consequens est falsum, quia Deus potest se facere nullipotentem.

Oppositum dictum est supra et probatum quod tenendo dico quod Deus simul omnia intelligit et scit quecumque scit et totam istam multitudinem scitorum scit.

Et pro materia argumenti dico duas propositiones. Prima: Deus potest simul omnia producibilia producere, sic intelligendo quod ly ‘simul’ determinet ly ‘potest’ et non producere. Patet, quia non prius potest producere a producibile quam b, etc.

Secunda: Deus non potest omnia producibilia producere, ly ‘simul’ ita quod ‘simul’ determinet ly ‘potest’ producere.Probatur, quia non potest totum tempus simul producere isto modo cum totum tempus non possit esse simul, quia repugnat partibus temporis esse simul. Et ideo, licet totum tempus Deus simul possit producere, non tamen totum tempus posset producere simul, intelligendo quod ‘simul’ in prima determinet ly ‘potest’ et in secunda ly ‘producere’.

Per hoc ad argumentum negatur consequentia ad intellectum secunde propositionis. Ad probationem cum queritur ‘dic ubi et quot’ etc., dico quod non est signatio aliqua dabilis de maximo numero producibilium etc., quia non potest tot producere simul quin plura possit, et sic in infinitum sincathegorematice loquendo. Non tamen potest omnia producibilia simul producere, quia non potest facere quod non potest esse, sed illud non potest esse. Maxime hoc manifestum est de successivis, quia talibus repugnat quod partes eorum desint simul. De permanentibus vero non ita manifeste apparet, tamen nec omnia permanentia simul potest producere, quia tunc ultra nullum permanens posset producere nisi destrueret aliquid vel aliqua prius producta, quod videtur inconveniens.

〈Dubium secundum〉

Secundum dubium est contra conclusionem responsalem (que est sexta et eius correlaria), quia videtur quod Deus non habeat certam et distinctam notitiam actualiter de omnibus. Primo autoritate Hieronymi Super illo Abacuh 1: “Facies hominis quasi pisces maris et quasi reptilia non habentia ducem” etc. [39ra] “Absurdum”, inquit, “est ad hoc deducere Dei maiestatem ut sciat per momenta singula quot culices nascantur quota pulicum et muscarum sit multitudo quotque pisces natent aquis et similia”.

Quod de hoc dubio ulterius addendum videtur nusquam alibi potuit reperiri. Quare ne preter doctoris intentum quid aliud immisceatur stet uti est donec casu residuum inveniatur. Si tamen interea allegate auctoritatis cupias solutionem eam vide in Magistro libro I Sententiarum, distinctione 39, capitulo ‘Si vero’ etc.

© THESIS project