Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum Liber in quatuor Sententiarum

Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum [Montina-l1d40+41q1.xml]

Dionysius de Montina

Liber in quatuor Sententiarum

Edited by: Luciana Cioca

Designer: Mihai Maga

Codices:
P = Paris, 1511

Liber I, distinctiones 40, 41 questio 1

Circa distinctionem 40 et 41 quero: utrum in predestinatis vel reprobis precedat aliqua causa predestinationis vel reprobationis.

〈Rationes〉

Et arguo quod sic. Primo auctoritate Augustini super illo verbo ‘“Iacob dilexi, Esau odio habui”’, “cui ”(inquit) “vult miseretur et quem vult indurat, sed voluntas Dei iniusta esse non potest”. “Venit enim de occultissimis meritis, quia ipsi peccatores cum propter generale peccatum unam massam fecerint, non tamen nulla inter eos est diversitas. Precedit ergo aliquid in peccatoribus quo quamvis non sint iustificati digni efficiuntur iustificatione et precedit in aliis quo digni sint obstinatione, ergo videtur quod aliqua causa precedat.”

Secundo, per Glossam Ad Romanos 9 : “miserebor cuius misertus fuero ”etc. Et sunt verba Ambrosii: “miserebor vocando et gratiam apponendo sciens illum convertendum et apud me permansurum ”; ergo videtur quod conversio previsa et permansio finalis sit causa quare iste predestinatus est et oppositum sit causa quare ille prescitus est ergo.

Tertio, si nulla esset causa ex parte predestinati vel reprobati seu predestinationis et reprobationis, sequitur quod Deus esset acceptator personarum, quod est contra beatum Petrum Actuum 1, ubi dicitur “in veritate comperi quod Deus non est acceptor personarum”.

〈In oppositum〉

Oppositum patet per Apostolum Ad Romanos 9: “antequam nati essent aut aliquid boni vel mali egissent ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus sed ex vocante dictum est, quia maior serviet minori, sicut scriptum est ‘Iacob dilexi’ ”etc.

Item, per Articulum Parisiensem ‘Inter novos’ 46 quod “aliquis predestinatur ab eterno propter usum liberi arbitrii eius quem ipsum Deus prescivit esse habiturum : error”.

〈Divisio questionis〉

Primo premittam declarationes, deinde ponam conclusiones, tertio respondebo ad rationes.

Primus articulus

Quantum ad primum articulum sciendum quod predestinatio uno modo accipitur generaliter pro preordinatione vel previsione respectu cuiuslibet futuri. Unde, secundum grammaticos, destinare idem est quod mittere vel ordinare vel ascribere vel deputare vel signare et istis modis etiam accipit Sacra Scriptura unde Ad Corintheos 9: “unusquisque prout destinavit in corde suo”. Glossa 1 ordinavit ; et Sapientie 6 : “tanquam sagitta emissa ad locum destinatum ”et ideo etiam predestinare dicitur istis modis et sic generaliter accipit predestinationem Augustinus Contra pelagianos, secundo capitulo, cum dicit : “Predestinatio est premittendo previdendo et preordinando futurum aliquid”.

Secundo capitur predestinatio non ita generaliter, sed specialiter pro ordinatione divine voluntatis aut prescientia vel previsione in ordine creaturam rationalem humanam vel angelicam, et sic capit Augustinus Enchiridion 99 capitulo, cum dicit quod “Deus aliquos iuste predestinavit ad penam aliquos benigne ad gratiam”. Et isto modo aliquis dicitur predestinatus ad malum, id est prescitus. Unde Augustinus XXII De civitate, capitulo 25, dicit quod “aliqui in hac vita predestinati sunt in ignem eternum ire cum diabolo. ” 41vb

Item, Ysidorus De summo bono libro II, capitulo 6: “gemina est predestinatio, scilicet electorum ad requiem reproborum ad mortem”. Cui concordat Anselmus De concordia, capitulo 7, dicens: “Non solum predestinatio bonorum, sed etiam malorum dici potest”.

Tertio modo accipitur propriisime predestinatio, scilicet pro preordinatione bonorum respectu creature rationalis et potest sic describi: predestinatio est eterna preparatio a divina voluntate gratie finalis in via et glorie perhennis in patria. Patet ista partim per beatum Augustinum De predestinatione sanctorum, capitulo 12, dicentem : “Predestinatio est gratie preparatio”. Ex quo sequitur quod oportet intelligi de gratia finali, quia multi cadunt a gratia, et tamen nullus predestinatus finaliter cadit, quia nullus peribit.

Sic capiendo stricte predestinationem infero aliquas propositiones.

〈Propositiones〉

Prima quod nullus potest incipere esse predestinatus. Patet per primum membrum, quia dicitur eterna preparatio.

Secunda quod sola voluntas Dei est cauas predestinationis, id est causa qua Socrates vel aliquis dicitur isto modo predestinatus. Patet per secundam partem que dicit a divina voluntate.

Tertia: non quilibet existens in gratia gratificante est predestinatus. Patet per tertium membrum quo dicitur gratie finalis, cum non quilibet habens gratiam perseveret in finem in eadem.

Quarta: non quelibet gratia gratificans est divine prepestinationispredestinationis effectus capiendo predestinationem tertio modo. Patet ex eodem ex quo precedens.

Quinta: quelibet gratia vel gratis data vel gratum faciens et generaliter quodlibet bonum creature rationali collatum est effectus divine predestinationis capiendo predestinationem secundo modo vel primo modo. Patet, quia omne tale a divina voluntate eternaliter dare preordinante procedit et a divino proposito.

Sexta: nullum malum culpe vel pene est divine predestinationis effectus capiendo predestinationem tertio modo. Patet sufficienter ex dictis.

De reprobatione et eius effectu potest patere per opposita dictorum. Vide hic Magistrum libro I, distinctione 41.

Secundus articulus

〈Conclusio prima〉

Quantum ad secundum sit prima conclusio: predestinatio est ex solo Dei beneficio gratuito.

Probatur: omnis volitio Dei respectu boni intrinseci alicui conferendi gratis emanat sine omni merito creature precedente, ergo. Consequentia nota. Antecedens patet per Apostolum Ad Ephesios 10: “Predestinavit nos in adoptionem filiorum secundum propositum voluntatis sue in laudem glorie et gratie sue”.

Idem, per eundem Ad Romanos 9 et alibi in multis locis Scripture.

Et confirmatur per Articulum Parisiensem qui dicit oppositum esse errorem. Vide ‘Inter novos’.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio: quilibet actus meritorius cui correspondebit premium eternum in patria est divine predestinationis effectus.

Probatur, quia, sicut predestinatio facit aliquem finaliter salvandum, ita etiam est causa antecedentium ad salutem per istam regulam. Quicquid est causa alicuius finis est causa eorum que necessaria sunt ad finem consequendum, unde predestinatio in presenti eterno est preparatio, ut predestinatus in tempore iustificetur preservetur, obediat, credat, preseveret etc. Et per prius est Deum predestinare causaliter quam Deum iustificare et per prius est causaliter iustificare quam hominem mereri.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio: Deus nullum predestinat propter bonum usum liberi arbitrii.

Patet de parvulis decedentibus in baptismo. 42ra Probatur etiam sic omne bene operari temporale hominis est effectus eterne predestinationis, ut dicit secunda conclusio, ergo nulla est causa cuius gratia propter quam Deus predestinavit. Consequentia nota.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio: nullum predestinat propter hoc quod perseveraturus esset in bono si manisset in vita.

Probatur, quia, si sic, sequeretur quod equaliter punirentur vel etiam premiarentur non operantes sicut multa operantes, et sic operibus elicitis non aliud corresponderet meritum quam operibus possibilibus vel punitio. Sequitur etiam quod, si adultus decedat, mox baptizatus haberet premiari propter opera possibilia que fecisset si vixisset et ista fuissent precepta vel consilia et sic quilibet homo deberet premiari propter opera possibilia.

〈Conclusio quinta〉

Quinta: nullus predestinatus est aliquo modo causa sue predestinationis.

Probatur, quia nullum temporale est causa alicuius eterni. Patet etiam dicta conclusio ex predictis.

〈Conclusio sexta〉

Sexta conclusio: de reprobis et eorum reprobatione, licet aliquis possit aliquomodo esse causa sue obdurationis, scilicet demeritorie agendo, nullus tamen potest esse causa eterne reprobationis sue.

Prima pars est certa per Magistrum libro I, distinctione 1, capitulo 1 : “obdurationis ”(inquit Magister) “meritum invenimus ”etc.

Secunda pars probatur, quia eternaliter Deus prescivit et non proposuit reprobis dare vitam eternam, ergo etc. Hec conclusio patet per Apostolum Ad Romanos 9 antequam quicquid boni vel mali egissent dictum est “Iacob dilexi, Esau odio habui”, ut secundum electionem propositum Dei maneret non ex operibus, sed ex vocante dictum est. Maior serviet minori et sequitur: “cuius vult miseretur et quem vult indurat”.

Quam etiam conclusionem volens probare facit sibi duas questiones.

Prima: si non ex operibus eligit hunc (supple) et illum reprobat quid ergo dicemus nunquid iniquitas est apud Deum.

Et respondet secunda questio: si Deus cui vult miseretur et quem vult indurat, id est non condonat seu non iustificat, dicis itaque michi quid adhuc Deus queritur de nobis et respondet: “O, homo, tu quis est qui respondeas Deo nunquid dicit figmentum” etc.

〈Conclusio septima〉

Septima conclusio: divina predestinatio vel reprobatio nichil necessitatis infert predestinatis vel reprobatis quin tam isti quam illi libere agant bene vel male et libere perseverent isti in bono et illi in malo.

Probatur, quia prescientia divina non imponit necessitatem rebus futuris, ergo nec predestinatio nec reprobatio. Posset etiam probari faciliter ex dictis in questione precedente, sed dimitto causa brevitatis.

〈Conclusio octava〉

Octava conclusio: licet predestinatus posset damnari et prescitus salvari, numerus tamen predestinatorum de communi lege non potest augeri neque minui.

Prima pars probatur, quia quilibet predestinatus contingenter salvabitur, cum eius salvari sit futurum et similiter de reprobis probari potest.

Secunda pars videtur de intentione beati Augustini De correctione et gratia, capitulo 6, dicentis : “Certus est numerus electorum ut non addatur eis quisquam nec minuitur ab eis”. Et infra : “Certus numerus electorum est ita quod non est alius accepturus coronam nisi aliter perdiderit”. Iuxta illud Apostolus 3: “tene quod habes ne alius accipiat coronam tuam ”etc. Et confirmatur ratione, quia, si sic, scilicet quod numerus electorum potest augeri vel minui, sit ergo hoc per unitatem a, 42rb tunc sic a nunc est de numero electorum et prius non fuit de isto numero, ergo incepit esse de isto numero, quod est contra primam propositionem primi articuli istius questionis.

Ex quo patet quod non est idem numerum predestinatorum posse augeri et reprobatum posse salvari neque ad predestinatum posse non salvari. Sequitur numerum electorum posse minui. Patet, cum possit sic esse quod a predestinatus damnetur intelligendo in sensu diviso et b prescitus posset salvari, et tamen manet idem numerus nec auctus nec diminutus. Imaginemur totam massam a de peccato subiectam dignamque ira presentem Deo in suo eterno cui, si Deus debitum redderet, non premium vel gratiam, sed supplicium redderet. Et de ista massa aliquibus misereri proposuit totaliter mere gratiose et hoc predestinavit, quorum unus dicebat Ad Ephesios I: “ Predestinavit nos in adoptionem filiorum Dei” etc. Isti sunt vasa misericordie sue. Aliquibus vero, id est ceteris, non proposuit totaliter misereri, non quidem aliquod eis debitum vel promissum bonum auferendo nec in culpam eos impellendo, sed gratiam quam non tenetur dare non finaliter largiens. Dico autem non finaliter quia multis reprobis dabit gratiam; isti dicuntur vasa ire non misericordie, quia, licet fuerint preparati ad beneficium iustificationis temporalis, non tamen ad beneficium maximum. Hec omnia patent in Glossa: “Cuius vult miseretur”, Ad Romanos 9.

Tertius articulus

Quantum ad tertium articulum respondeo ad auctoritatem Augustini cum Magistro Sententiarum libro I, distinctione 41.

Ad secundum dico quod Ambrosius non intendit per illa verba quod finalis permansio sit causa etc., sed bene effectus. Et ideo nego consequentiam.

Ad ultimum negatur consequentia si intelligatur scilicet quod est acceptor personarum secundum dignitatem personarum. Non est autem inconveniens quod sit acceptor personarum, id est acceptans personas propter ipsius gratuitam misericordiam. Primum negat auctoritas, secundum non.

Et sic est finis questionis.

© THESIS project