Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum Liber in quatuor Sententiarum

Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum [Montina-l1d42+43+44.xml]

Dionysius de Montina

Liber in quatuor Sententiarum

Edited by: Luciana Cioca

Designer: Mihai Maga

Codices:
P = Paris, 1511

Liber I, distinctiones 42, 43, 44, questio unica

Circa distinctionem 42, 43, et 44 simul, ubi agitur de divina omnipotentia, quero: utrum per omnipotentiam Dei infinitam aliquid infinitum possit ad extra produci.

〈Rationes〉

〈Arguo primo〉 quod non, quia nec infinitum in magnitudine nec in multitudine, nec infinitum in vigore, ergo. Probatur de singulis. Et primo quod nullum infinitum multitudine, quia hic est contradictio quod sit numerus infinitus. Item, nec magnitudine infinitum, quia nec lineam, nec corpus, nec superficiem ; quod non corpus, quia omne corpus est figuratum, et per consequens, sicut implicat contradictionem esse figuram infinitam, ita contradictio sequitur ad infinitum corpus esse. Eadem ratio est de superficie, sed quod nec linea, patet, quia clauditur vel terminatur duobus punctis secundum Euclidem, ergo. Deinde probatur quod non possit produci infinitum in entitate ad extra, quia hoc esset Deus. Nec in perfectione eadem ratione nec in potentia actu vel posse seu in vigore propter eandem causam, quia quodlibet tale esset Deus, ergo videtur quod nullo modo potest produci aliquid infinitum ad extra.

Secundo de ratione cuiuslibet ad extra producti vel pro- 44vb-ducibilis est esse finitum et limitatum, ergo cuilibet ad extra producto repugnat omnis infinitas. Consequentia tenet, quia qua ratione sibi conveniret unus modus infinitatis, eadem ratione non repugnaret sibi quelibet. Sed antecedens est notum ex dictis Augustini VI De trinitate, ubi agit de vestigio. Item, ex libro Sapientie: “Omnia in certo numero pondere et mensura contituisti”.

Tertio sequeretur quod Deus respectu alicuius producibilis ad extra posset se facere impotentem, quod est falsum. Probatur consequentia, quia, si produceret infinitum in magnitudine, non posset illius rationis aliquid producere postea, quia omne illius rationis includeretur in illo infinito, ergo.

〈In oppositum〉

Oppositum patet, quia non includit contradictionem infinitam multitudinem esse et similiter infinitam magnitudinem et infinitam intensive qualitatem, ergo. Consequentia bona. Antecedens probabitur infra.

〈Divisio questionis〉

Primo ponam pro declaratione terminorum divisiones et notabilia. Secundo ponam conclusiones et correlaria. Tertio respondebo ad rationes et movebo dubia.

Primus articulus

〈Declaratio terminorum〉

〈Omnipotentia〉

Quantum ad primum de isto termino ‘omnipotentia’ advertendum est quod in isto termino ly ‘potentia’ non dicitur pro omni potentia formaliter, ut Deus dicatur omnipotens quia habet quamlibet formaliter potentiam vel quia in eo est formaliter omnis potentia, quia alique potentie dicunt imperfectionem, ut potentie passive et quedam potentie active in creaturis; propter imperfectionem annexam et limitationem non ponuntur in Deo formaliter, sed virtualiter, sicut potentia ad currendum vel ad loquendum etc. Alie autem potentie que sunt perfectionis simpliciter ut potentia intelligendi, volendi, sunt formaliter in Deo sine omni imperfectione consequente huiusmodi potentias in creaturis. Attenditur autem omnipotentia respectu possibilis contingentis non necessarii secundum quod dixi superius, ubi de personarum divinarum equalitate disputabam, videlicet super distinctione 19, ubi dixi aliquas propositiones que ad presens locum habent et sunt iste:

Prima: nullum producere ad intra cadit sub obiecto omnipotentie communi tribus personis.

Secunda est: omnipotentem non est esse potentem ad quodlibet producibile producendum.

Tertia: non ideo Deus dicitur omnipotens, quia possit facere quicquid non implicat contradictionem.

Quarta: divina omnipotentia non bene exprimitur per posse facere quicquid fieri non implicat contradictionem. Patet de peccato.

Quinta: aliqualiter potest esse qualiter esse Deus per omnipotentiam suam non potest facere immediate.

Sexta: hec consequentia non valet: Deus non potest peccare, ergo est aliqualiter nullipotens.

Septima: omne factibile et solum tale cadit sub omnipotentia quod fieri ab omnipotente non claudit contradictionem. Patet, quia nihil repugnans fieri ab omnipotente est obiectum omnipotentie et quodlibet aliud sic.

Octava: nullum necesse esse cadit sub obiecto omnipotentie. Patet, quia tale repugnat fieri; que pro istius termini declaratione videntur opportune quibus pro nunc addo istas propositiones.

Prima: possibile esse rei possibilis non sumitur a divina omnipotentia sic scilicet quod ista res ideo dicatur possibilis, quia a divina omnipotentia est causabilis. Probatur 45ra dato quod producens non esset, adhuc possibile esset possibile, sicut apparet de effectibus possibilibus in creatoris. Non enim ideo b potest esse vel fieri ab a (sicut a Socrate), quia Socrates potest facere b, scilicet potius econverso.

Secunda: ratio possibilitatis rei possibilis a dicatur extrinsece, scilicet in ratione principii exemplaris et effectivi et finalis sumitur ab omnipotentia divina. Probatur, quia nullum possibile potest esse in actu a se ipso. Sed quodlibet incomplexum ens possibile positivum est a divina potentia; ergo.

Ex istis sequitur tertia quod non ideo antichristum esse est possibile, quia Deus potest facere ipsum, sed econverso; ideo Deus potest facere ipsum esse, quia possibile est ipsum esse. Patet ex dictis. Et confirmatur: possibile esse rei est eternum et increabile simpliciter, ergo.

Quarta: non ideo est aliquid impossibile esse vel fore, quia a divina omnipotentia non potest fieri vel esse. Probatur: nulla impossibilitas rei dependet a divina omnipotentia, ergo. Consequentia nota. Antecedens probatur, quia, si per imaginationem Deus non esset impossibile esset Deum esse, et tamen ista impossibilitas non esset a Deo. Ex quo sequiur quod ideo Deus non potest contradictoria simul vera facere, quia hoc ex natura rei est impossibile, sed econverso. Ex qua propositione probatur bene prima premissa apparenter.

Quinta: omnipotentia divina non fecit, nec facit, nec facere potest preteritum fuisse proprie loquendo, nec futurum fore, ita intelligendo quod sit vel esse possit causa preteritionis rei preterite vel futuritionis rei future. Probatur, quia futuritio rei future non est factibilis, quia, secundum predicta in questione de futuris, Deus non potest facere quod futurum sit futurum, quia alias futurum posset incipere esse futurum. Similiter de preteritione, unde dico quod proprie loquendo de facere Deus non facit preteritum fuisse, sed facit preteritum esse presens antequam fuit preteritum; nec facit futurum fore, sed facit futurum esse presens. Que omnia confirmo per hoc quod nullum necessarium vel eternum vel non potens incipere esse de novo tale quale denominatur esse etc. Nullum (inquam) talium est divine omnipotentie obiectum.

Sexta conclusio: omne possibile esse est eque possibile esse, sicut aliquod possibile esse est possibile esse. Patet, quia omne eque distat a suo opposito, scilicet ab impossibili.

Septima: tanta necessitate est possibilis creatura quanta est Deus infinite potentie. Patet, quia utrumque contradictorum claudit contradictionem inesse, unde ista ‘nulla creatura potest esse’ infert istam ‘ergo nulla potentia est vel potest esse que possit facere quod aliqua creatura sit’, ergo omnipotentia infinita Dei non est, quia esset et nullius potens esset; ergo sequitur quod creaturam esse possibilem est sic necesse esse sicut necesse est Dei omnipotentiam infinitam esse. Sed Dei potentiam infinitam esse est ita necesse esse quod a nullo potest dependere esse nec ab aliquo effective, sic ergo et creaturam esse possibilem.

Octava: aliqualiter esse, qualiter esse non est Deum esse, fuit eternaliter et est necesse esse. Patet, quia creaturam possibile esse est huiusmodi.

Nona: aliqualiter non esse, qualiter non esse est necesse, non est a potentia activa creatoris. Probatur, quia creaturam non esse Deum est equaliter non esse qualiter 45rb non esse est necesse esse, et tamen etc. Et hoc de isto termino ‘omnipotentia’.

〈Infinitum〉

Secundus terminus est ‘infinitum’, qui quandoque capitur sincathegorematice, quandoque cathegorematice. Dicitur etiam aliud infinitum in perfectione et hoc etiam simpliciter vel secundum genus, vel secundum speciem. Dicitur etiam aliud infinitum entitative vel in vigore vel in potentia agendi et secundum omnes istos modos poterit questio variari. Ideo de omnibus istis ponende sunt conclusionis.

Secundus articulus

Quantum igitur ad secundum suppono illud quod in titulo questionis supponitur, scilicet quod divina omnipotentia est simpliciter infinita. Hoc enim probatum est supra.

〈Conclusio prima〉

Tunc sit prima conclusio ista: nullus effectus productus vel producibilis est vel esse potest divine omnipotentie terminus adequatus.

Probatur, quia, si aliquis esset etc., sequeretur quod ipso producto Deus non possit aliud producere nisi destrueret istum effectum in toto vel in parte. Consequens videtur inconveniens, quia tunc omnipotentia Dei esset exhausta. Et probo consequentiam, quia ex quo ille effectus adequaret etc., ipse contineret omnes perfectiones produci possibiles, et per consequens nulla produci posset nisi destructa aliqua vel, si non continet omnes, sequitur quod non fuit adequatus, quod est contradictio, quia esset adequatus et non adequatus.

〈Correlaria〉

Correlarium: quia linea imaginabilis perfectionum producibilium est infinita in sursum imaginare incipiens a non esse simpliciter. Patet ex conclusione. Alias esset dare supremam possibilem perfectionem ad extra producibilem et illa esset adequata divine omnipotentie, que est respectu possibilium ad extra perfectionum.

Secundum correlarium: impossibile est totam latitudinem producibilium a divina potentia esse productam.

Tertium: qualibet perfectione creata contingit dare maiorem perfectionem in duplo et in triplo et sic sine proportione. Patet totum per conclusionem.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio: licet Deus per suam infintam potentiam producere posset aliquid infinite perfectum in genere accidentis, non potest producere aliquid infinite perfectionis in genere substantie.

Probatur prima pars, quia posset Deus producere albedinem que esset infinite perfecta albedo, licet non esset infinite perfectum accidens, hoc enim non videtur includere contradictionem vel impossibile esse.

Secunda pars probatur, quia substantia infinite perfectionis inesse substantie esset simpliciter independens et Deus. Sed Deus non potest producere ad extra alium Deum etc.

〈Correlaria〉

Primum correlarium: hec consequentia non valet: a est infinite perfecta albedo, ergo a est infinite perfecta qualitas, quia, si esset a albedo infinite perfecta in specie albedinis b, charitas esset perfectior qualitas.

Ex quo ulterius sequitur quod non quanto aliquid perficitur in sua specie tanto perficitur in sue speciei genere. Patet ex premissa conclusione.

Tertio sequitur quod non quanto aliquis plus distat a non gradu sue speciei tanto plus distat a non gradu essendi simpliciter. Patet, quia albedo infinite perfecta (si foret) infinite distaret a non esse albedinis, non tamen infinite distaret an gradu entitatis vel perfectionis simpliciter de qua alias videbitur.

Ubi nota quod res absolute existentes dividun- 45va-tur in sex genera: primum et infimum est qualitates corporales, secundum est qualitates spirituales, tertium est substantie materiales seu potentiales, quartum omnes substantie naturales seu forme que non sunt sensitive, quintum omnes anime sensitive et non intellective, sextum est omnes anime intellective et angeli.

Secundo nota quod sub quolibet predictorum generum sunt ponibiles infinite species, quarum nulla est immediata alteri. Infimum enim genus incipit a non esse simpliciter seu a non gradu perfectionis exclusive et terminatur in sursum ad secundum exclusive sic quod nulla est suprema species possibilis in primo genere supra quam non sit altera perfectior possibilis et nulla est infima in secundo genere infra quam etc. Secundum vero genus incipit a primo exclusive et terminatur ad tertium exclusive. Et sic de aliis.

Tertio nota quod quedam est perfectio generis, quedam speciei, quedam individui. Prima vocatur perfectio essentialis, secunda gradus specificus, tertia portio speciei seu latitudo bonitatis specifice.

Correlarium: contingit dare infinitam perfectionem in individuo que tamen est finita specifice, ut patet de infinita albedine.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio: esse aliquam speciem infinite perfectam claudit contradictionem.

Probatur: impossibile est supra infinite nobilem colorem esse perfectiorem colorem et necesse est quolibet gradu coloris posse esse nobiliorem colorem, quia alioquin dato supremo gradu esset immediatus ad propinquum, utputa ad lucem et sic gradus generis coloris et gradus lucis non essent divisibiliter, quod est impossibile.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio: licet Deus producere possit actu infinita, non tamen potest producere infinitum numerum.

Prima pars probatur, quia ad hoc quod sit actu multitudo infinita nullum sequitur impossibile, ut videbitur in solutione rationum quibus aliqui nituntur deducere ad impossibile.

Item, quia non est maior impossibilitas esse infinita distincta in actu quorum unum non facit cum reliquo unum, nec omnia unum quam quod sint infinita distincta essentialiter facientia unum, sed secundum non est impossibile, immo de facto sunt infinita talia in quolibet continuo, ergo primum non est impossibile.

Tertio, quia, si Deus crearet unum angelum in prima medietate huius hore et in secunda medietate secunde medietatis alium, et in tertium tertium continuando per totam horam, et conservaret omnes istos angelos simul, in fine hore multitudo angelorum esset infinita. Sed hoc totum est possibile; ergo.

Confirmatur quarto, quia, si imaginatio philosophi de eternitate mundi esset vera, tunc infiniti homines essent preteriti, et per consequens Deus omnes animas illorum infinitorum hominum preteritorum conservasset et de facto essent infinite anime in actu, igitur (cum secundum philosophum, antecedens foret possibile, et secundum theologos non videatur includere repugnantiam mundum fuisse ab eterno, licet de facto sit productus in principio) non debet negari quin Deus possit infinitam multitudinem producere etc.

Secunda pars conclusionis probatur, quia omnis numerus est alicuius speciei numeri. Quelibet 45vb autem species talis numeri est finita, quia est par vel impar et per unitatem augeri potest, ergo cum par vel impar sit propria passio numeri et implicet passionem removeri a subiecto proprio in secundo modo per se, sequitur quod Deus non potest facere numerum qui non sit par vel impar et universaliter Deus non potest facere quod propositio per se in secundo modo sit falsa, sic scilicet quod subiectum possit stare sub opposito predicati. De hoc vide Thomam Anglicum in Quolibetis, questione 12: “Utrum Deus possit in propositione per se in secundo modo facere subiectum sub opposito predicati”, ubi solvit rationes et auctoritates Aristotelis. Vide ibi.

〈Correlarium〉

Ex conclusione infero contra opinionem cuiusdam doctoris quod Deus non potest facere quod implicat contradictionem.

〈Conclusio quinta〉

Quinta conclusio: licet Deus posset facere infinitum corpus, non tamen potest facere infinitam figuram.

Prima pars probatur, quia, sicut Deus potest facere infinitas animas vel angelos, ita potest facere infinitos lapides pedalis quantitatis et illos continuare, quod, si faceret totum illud corpus compositum ex istis lapidibus pedalibus infinitis esset infinitum, ergo.

Secunda pars probatur, quia implicat contradictionem quod aliqua sphera sit infinita vel aliquis triangulus, et sic de qualibet figura, ergo patet per descriptionem figure cuiuscumque date, quia sphera est figura cuius linee ducte a centro ad circumferentiam sunt equales, ergo.

〈Correlaria〉

Correlarium: quod non omnis magnitudo mobilis possibilis vel non omne corpus possibile esse est possibile figurari. Patet per secundam partem conclusionis.

Secundum: quod non quelibet recta linea possibilis est terminabilis. Patet de linea recta infinita.

〈Conclusio sexta〉

Sexta conclusio: Deus potest facere qualitatem intensive infinitam in sua specie.

Probatur, quia faciat Deus in prima medietate huius hore charitatem alicuius certe intentionis et in medietate residui faciat equalem, et sic consequenter per totam horam continue actionem suam velocitando et secundum partes proportionabiles hore infinitas graduales portiones equales producendo (quod totum est possibile), tunc in fine hore est producta charitas infinita intensive. Similiter potest facere de qualibet alia forma intensibili et remisibili.

Item, non implicat contradictionem esse infinitam talem formam intensive, ergo.

Ex quo sequitur quod, licet Deus possit efficere infinitam intensive dilectionem vel cognitionem alicuius in mente, non tamen potest producere vel extra causare dilectionem vel cognitionem infinite perfectam simpliciter.

Prima pars patet per conclusionem secundam.

Secunda probatur, quia sola sua (scilicet Dei cognitio) una cognoscit se et alia est infinite perfecta cognitio et sua dilectio que est ipse est sola perfecta infinite.

Secundo, si foret aliquod corpus gravitatis infinite intensive, illud descenderet subito. Patet, quia sibi nihil resisteret nec extrinsece nec intrinsece, quia infinite gravitati nihil potest resistere finite existens resistentie.

〈Conclusio septima〉

Septima conclusio: non est productio alicuius effectus tam minimi quin ex illa argui possit infinitas primi principii.

Probatur, quia ex qualibet tali possumus arguere independentiam, ergo. 46ra

〈Conclusio octava〉

Octava conclusio: non est possibilis aliqua creatura tam suprema quin tantum distet a Deo, sicut ima et loquor de distantia que attenditur penes proportionem geometricam.

Probatur, quia semper utraque distaret infinite.

〈Conclusio nona〉

Nona conclusio: a divine omnipotentia non potest produci ad extra aliquod infinitum simpliciter in perfectione vel in potentia active, nec infinitum in entitate.

Probatur, quia omne tale perfectum aliquo istorum modorum dictorum haberet independenter esse. Sed implicat contradictionem secundum fidem quod aliquid extra productum sit independens a Deo; ergo.

Item, quodlibet infinite perfectum vel infinite ens vel infinite potens esset Deus, ergo nullum tale potest etc.

〈Correlarium〉

Correlarium: licet creature sit communicabilis omniscientia, non tamen potest creature communicari omnipotentia.

Prima pars patet per Magistrum, libro III, distinctione 14, qui dicit “Animam Christi scire omnia que Deus scit”.

Secunda pars patet etiam ex conclusione, quia anima Christi est creatura et dependet a Deo, ut patet. Et sic non est omnipotens.

Tertius articulus

Quantum ad tertium articulum patet quid dicendum ad primam rationem principalem ex conclusionibus. Non enim sequitur Deus non potest facere numerum infinitum in actu, ergo non potest facere multitudinem.

Et similiter non sequitur non potest facere spheram vel figuram infinitam, ergo nec corpus. Sed quod dicitur de linea quod est clausa punctis dicendum quod verum est de linea finita.

Ad secundam patet per nonam conclusionem. Eo enim ipso quod est creatura deficitur aliqua perfectio et dicitur limitata, dato etiam quod sit aliquo modo infinita, quia tamen infinita multitudo et infinita magnitudo et similiter forma intensive infinita est limitata. Ideo sequitur quod non est simpliciter infinita. Per hoc etiam patet aliquomodo ad tertiam partem primi argumenti et ad idem per secundam et tertiam conclusiones cum suis declarationibus.

Ad tertiam negatur consequentia. Ad probationem pono quattuor propositiones.

Prima: non qualibet magnitudine data vel dabili Deus potest facere magnitudinem maiorem. Probatur, quia non potest facere magnitudine infinita maiorem.

Secunda: qualibet magnitudine finita vel infinita creata Deus potest facere aliam finitam vel infinitam.

Ex quibus sequitur quod Deus posset facere unum corpus actu infinitum in magnitudine quo (licet non posset facere maius), posset tamen facere aliud infinitum vel sicut sibi placeret.

Diceres contra: illud corpus infinitum occuparet omnem locum possibilem, ergo aliud non posset habere locum.

Dico quod Deus posset illud aliud corpus, sive esset infinitum, sive esset finitum, ponere in eodem loco cum priore. 46rb

Tertia propositio de multitudine: quod non qualibet multitudine data vel dabili Deus potest facere maiorem que contineat plures unitates. Patet, quia infinita multitudo est dabilis secundum dicta et, cum nulla potest esse multitudo que contineat plures unitates quam infinita, quia continet infinitas, sequitur etc.

Quarta conclusio: quod qualibet multitudine finita vel infinita data contingit dare aliam multitudinem finitam vel infinitam.

Ex hiis patet ad argumentum. Ex hoc apparet quod non bene dixit qui ponit (scilicet Paulus de Peruisio I libro, questione 2, distinctione 42, dubio 3 secundi articuli quod, si Deus causaret aliquam aquam infinitam, non posset ultra causare aliam aquam. Dico quod immo, quia nulla repugnantia est non ex parte Dei nec aque, quia certum est quod, si corrumperet vel annihilaret istam quod posset postea producere aliam infinitam et non necessario produceret eandem quam prius, ergo et nunc ita conservare potest aliam et ponere cum illa, et secundam, et tertiam, et infinitas, ergo etc.

〈Dubium primum〉

Primum dubium: nunquid si foret aliquod corpus infinitum ipsum posset moveri localiter.

Et videtur quod non, quia occuparet omnem locum nec potest per consequens mutare locum.

Oppositum: quia mobile est propria passio corporis, ergo per conclusionem quartam et eius correlarium Deus non potest etc.

Ad istud dubium dico primo quod, si aliquod corpus infinitum esset, posset moveri localiter girative vel cirulariter. Probatur, quia, si esset corpus columnaris figure infinitum secundum longitudinem, non videretur quin posset illud girare vel voluere, sicut movetur celum vel axis rote.

Secundo dico quod tale corpus infinitum, si esset, posset moveri motu recto. Patet, quia versus duo latera finita posset moveri.

Tertio dico quod, si esset aliquod corpus undiquaque infinitum secundum omnem dimensionem, tale corpus non posset moveri motu recto, sed circulari. Probatur, quia, si per imaginationem suprema sphera versus convexum esset infinita, esset corpus dicto modo infinitum et tamen non obstante isto adhuc in quolibet instanti posset esse respectus cuiuslibet partis in illius concavo alius et alius ad partes terre.

Item, Aristoteles non demonstravit quod celum ultimum sit finitum et tamen movetur motu circulari.

Sed diceres: si celum esset infinitum, non esset sphericum nec circulare, ergo non moveretur circulariter. Item, nec esset centrum circa quod moveretur corpus dato quod esset omnibus modis infinitum.

Ad primam dico negando primam consequentiam. Certum est enim quod ostium modo in proprio cardine suo movetur circulariter et tamen non est figura circularis.

Ad secundam dico cum Gregorio libro I, distinctionibus 43 et 44, questione ultima, articulo 3, quod Deus posset fingere centrum ubicumque vellet et illud corpus circa illud centrum moveretur. Simile est de lancea 46va cui potes figere clavum in quacumque parte volueris et circa illum clavum movere. Multo plura dubia movet ibi et solvit que gratia brevitatis omitto. Vide ibi.

Ad rationem dubii respondetur quod non oportet in omni locali motu mobile mutare locum.

〈Dubium secundum〉

Secundum dubium: nunquid, si esset linea vel corpus columnare infinitum versus ambo extrema secundum longum et Deus in una parte substraheret illi corpori longitudinem pedalem, Deus posset postea illud corpus continuare vel istas partes infinitas remanentes per surreptionem illius pedalis longitudinis divisas reiungere.

Respondet Paulus et dicit ubi prius dubio primo secundi dicti quod non. Sed videtur mihi quod sic, quia non video quare non posset, immo infinitas partes finitas potest Deus annihilare et semper postea partes taliter divisas in extremis sive extremitatibus finitis unire, quia non repugnat infinitum secundum illud quod est finitum moveri.

〈Dubium tertium〉

Tertium dubium est contra conclusiones tertiam, quartam, quintam, et sextam, propter rationes multorum doctorum tenentium contradictorias, unde Monachus libro II, questione 6, tenet oppositum dictorum in dictis conclusionibus. Item, Iohannes de Poliaco IV Quolibeto, questione ultima. Item, Durandus in primo libro, distinctione 43, questione 2. Item, Navarensis in primo libro, distinctione 44, questione ultima. Item, Bravardinus libro I, capitulo 1, parte 40. Et quamplures alii faciunt rationes multas, ideo pro eorum solutione nota quod multi fundantur in hoc, quia sequeretur quod totum non esset maius sua parte, vel unum infinitum esset maius alio; et sequeretur specialiter ex sexta conclusione quod infinita forma intensive ageret in instanti, et per consequens ita cito sicut Deus, idcirco secundum Gregorium de Arimino ubi supra, articulo 2. Adverte quod aliquid dicitur totum respectu alterius dupliciter: uno modo quia continet tanta vel tot secundum numerum quantum aliud, et cum hoc plura, et isto modo multitudo senarii est totum respectu quaternarii, et sic nulla multitudo infinita est totum respectu alterius multitudinis infinite; alio modo dicitur aliquid totum improprie, quia continet tot et tanta quot et reliquum et cum hoc continet aliqua que non continet aliud. (Verbi gratia) Infinite multitudini, si addatur quattuor unitates, illud aggregatum dicitur totum isto modo respectu multitudinis que fuit ante additionem quattuor unitatum, et sic unum infinitum potest dici totum respectu alterius et alterum pars.

Secundo sciendum quod aliquid dicitur maius alio dupliciter: uno modo quia continet tanta et tot quantum aliud, et cum hoc plura; alio modo dicitur maius quod continet tot et tanta quantum aliud, et cum hoc aliqua que non continet aliud.

Per has distinctiones possunt solvi omnes obiectiones facte in oppositum dictarum conclusionum quas quidem solvit idem Gregorius ubi supra. 46vb

© THESIS project