Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum [Montina-l1d9+10+11+12+13q1.xml]
Dionysius de Montina
Liber in quatuor Sententiarum
Edited by: Luciana Cioca
Designer: Mihai Maga
Liber I, distinctiones 9, 10, 11, 12, 13, questio 1
Circa distinctiones nonam, decimam, undecimam, duodecimam, et tertiam decimam simul ubi Magister agit de passione Filii et Spiritus Sancti quero primo: utrum eterna generatio verbi et spiratio Spiritus Sancti in eodem supposito Patris vel Filii realiter distinguantur.
〈Rationes〉
〈Arguo primo〉 quod non: in divinis quecumque realiter distinguuntur adinvicem opponuntur dicentibus Anselmo et Boethio quod omnia sunt idem in divinis, ubi non obviat relationis oppositio. Sed generatio et spiratio adinvicem non opponuntur; ergo non in eodem supposito realiter distinguuntur. Maior est predictorum doctorum. Et minor de se patet.
Preterea, si eterna generatio verbi distingueretur aspiratione Spiritus Sancti, sequitur quod in divinis esset quaternitas. Consequens est falsum per decretalem extra De summa trinitate et fide catholica, capitulo ‘Damnamus’. Consequentia probatur, quia ibi essent tres persone et generatio et spiratio realiter distincte, ergo ibi esset quaternitas.
Tertio, nullium simplicissimum compatitur secum aliquam disitnctionem. Sed quodlibet suppositum divinum est simplicissimum; ergo nullum suppositum divinum compatitur secum aliquam distinctionem. Minor nota et maior apparet, quia, si compateretur, iam non esset simplicissimum.
〈In oppositum〉
In oppositum arguitur: si generatio in divinis esset realiter spiratio, Spiritus Sancti esset vere genitus et Spiritus Sanctus vere spiratus. Consequens est falsum, ergo et antecedens. Probatur, quia bene sequitur generatio est productio, ergo generatum est productum. Ergo sequitur generatio est spiratio, ergo genitum est spiratum et econverso spiratio est generatio, ergo spiratum est generatum.
Preterea, sicut se habet generare ad generari, ita spirare ad spirari, ergo a transmutata proportione, sicut spirari ad generari se habet generare ad spirare. Sed spirari et generari realiter distinguuntur; ergo generare et spirare et per consequens spiratio et generatio. Hanc rationem facit Durandus in I, distinctione 13, questione 1 24va, articulo 2.
〈Divisio questionis〉
Primo premittam declarationes, secundo ponam conclusiones, tertio solvam rationes.
Primus articulus
Quantum ad primum est sciendum quod generatio quedam est activa, quedam passiva. Et similiter quedam spiratio est activa, quedam passiva. Generatio activa dicitur de Patre et generatio passiva dicitur de Filio. De Patre dicitur generare, de Filio vero generari.
Item, spiratio activa dicitur de Patre et Filio et spiratio passiva tantum dicitur de Spiritu Sancto.
Secundo notandum quod, licet eadem res sit Filius et verbum, tamen alia ratione dicitur Filius et alia ratione dicitur verbum, sicut etiam aliud est generare et aliud dicere. Nam generare est actus suppositi divini inquantum absolute est suppositum nature communicabilis. Dicere vero est actus eiusdem suppositi inquantum est suppositum nature intellectualis.
Tertio notandum quod dicere ad intra in divinis potest accipi dupliciter. Uno modo pro nosse et sic est commune tribus personis. Alio modo ut sit idem quod intellectualiter producere, sic quod principaliter antecedenter notet productionem et ex consequenti intellectionem. Et hoc modo dicere convenit soli Patri, scilicet intellectualiter ad intra producere.
Quarto notandum quod aliud est dicere verbo et aliud est dicere verbum. Nam primum convenit tribus personis divinis et cuilibet earum, sicut patet in productionibus ad extra, quia, sicut quelibet dicit ad extra, sic fit sicut ergo inseparabiliter operantur, sic etiam unico verbo dicunt. Sed dicere verbum soli Patri convenit, ut apparebit. Ex quo sequitur quod non omne intelligere est dicere ad intra quamquam econverso sumendo ly ‘dicere’ pro ‘producere’.
Quinto notandum quod, licet in divinis sint tres persone, non tamen sunt ibi nisi duo modi producendi: unus per intellectum, alius per voluntatem. Per modum intelelctus producitur Filius per generationem, per modum voluntatis producitur Spiritus Sanctus per spirationem.
Sexto notandum quod verbum potest sic describi: verbum est terminus actionis intellectualis emanans ab intelligente secundum actum in ipso intelligente manens, alterius declarativum. Hec descriptio convenit tam increato quam creato verbo. In ipsa ponuntur quinque particule vel conditiones per quas excluduntur omnia animalia quibus (licet aliquo modo) non tamen eis convenit perfecta ratio verbi. Dico autem primo quod verbum est terminus ad excludendum rationem verbi ab obiecto intellectuali quod quidem potius est formale principium intellectualis operationis quam terminus eius. Secundo dico operationis intellectualis ad differentiam volitionis seu amoris qui est terminus actionis voluntarie. Tertio dicitur emanans aut procedens inesse ab intelligente secundum actum ad tollendum rationem verbi a simplici intelligentia que potius emanat ab intelligente secundum habitum quam secundum actum. Quarto dicitur manens in ipso intelligente ad differentiam verbi vocalis quod corporaliter extra mittitur et est signum subordinatum ad significandum verbo mentali quod nullius est lingue de quo dicit Augustinus quod sint quedam que tantum in mente manent etc. Quinto et ultimo dicitur quod est declarativum alterius ad differentiam cuiuscumque conceptus vel notitie que non sit alterius declarativa. 24vb
〈Propositiones〉
Ex istis infero duodecim propositiones.
Prima: nullus obiecti simplex apprehensio est verbum respectu eiusdem obiecti. Probatur, quia verbum est notitia declarativa quantitatis obiecti et per consequens complexa notitia, ergo nulla simplex apprehensio est verbum. Et preterea, verbum est semper ab intelligente secundum actum. Notitia vero simplex emanat ab intelligente secundum habitum; ergo nullius obiecti simplex apprehensio est verbum respectu eiusdem obiecti, quod erat probandum.
Secunda propositio: necesse est prius obiectum quodlibet simpliciter apprehendi quam verbum aliquod formetur de eodem. Patet ista, quia, secundum beatum Augustinum XV De trinitate, capitulo 9, “ Verbum est notitia de notitia, id est notitia complexa de notitia simplici”. Patet etiam quod res prius cognoscitur incomplexe quam complexe. Iste due sunt vere de verbo nostro etc.
Tertia: prius est primam personam divinam simpliciter apprehendere essentiam divinam quam aliqua alia persona divina. Probatur, quia quelibet notitia inest cuilibet alteri persone divine a prima persona, sicut et esse, ergo, sicut esse cuiuslibet alterius persone est a prima persona, sic etiam et notitia.
Quarta propositio: prius est memoriam paternam esse actuatam specie deitatis quam memoriam cuiuslibet alterius persone divine. Ista patet ex immediata.
Quinta: primus actus memorie paterne actuate specie deitatis est simplex intelligentia eiusdem. Ista sequitur ex secunda propositione premissa.
Sexta: actus intellectivus quo adequate ex primitur essentia Dei prius convenit persone paterne quam alteri persone, que patet ex tertia propositione.
Septima: talis actus intellectus est productivus cuiuscumque quantecumque sapientie et per consequens cuiuscumque et quanticumque verbi producibilis in divinis. Probatur, quia, si non, sequitur quod tale verbum non esset declaratio quidditatis essentie divine perfecte adequate.
Octava: nullo actu intellectus alicuius alterius persone divine est producibile divinum verbum. Probatur, quia da oppositum, tunc per actum intellectivum paternum non esset productivum quodcumque et quantumque verbum producibile in divinis, cuius oppositum est dictum.
Nona: tantum nosse paternum quod est dicere se prima notitia complexa est verbalis suppositi productivum. Probatur, quia, si non, sequeretur quod possibilia essent plura verba in divinis, quod est hereticum.
Decima propositio: quantumlibet quelibet alia persona divina a Patre dicat se vel aliam non plus ex hoc actu intellectus producit verbum quam producat sapientiam essentialem vel personalem in divinis.
Undecima propositio: licet Pater intelligat se vel dicat se, non tamen sequitur quod producat se. Patet ista propositio de se, quia est impossibile etc.
Duodecima: ad generationem verbi in Patre prerequiritur actualis notitia de sua essentia. Patet ista propositio per secundam propositionem superius positam.
Ex istis propositionibus sequuntur quattuor correlaria.
〈Correlaria〉
Primum: in Patre notitia essentialis presupponitur personalis. Patet per immediatam propositionem.
Secundum quod per prius est quamlibet creaturam esse cognitam a Pa- 25ra-tre in divina essentia quam Filium vel Spiritum Sanctum originari ab eodem, quod sic intelligo, quia de plenitudine fecunditas memorie paterne verbum gignitur, ergo talis fecunditas precedit.
Tertium quod non omnis relucentia alicuius obiecti in intelligentia prius latentis in memoria est verbum eiusdem. Probatur ex immediato sic: per prius est creaturam relucere in intelligentia Patris quam verbum originari, et tamen non prius habetur verbum de creatura a Patre quam verbum originetur, ergo non omnis relucentia est verbum, quod fuit probandum.
Quartum correlarium: ex dictis habetur differentia verbi divini a verbo nostro que est quintuplex.
Prima, quia verbum nostrum non semper gignitur de scientia, sed aliquando de ignorantia, quia ignoramus et scimus nos ignorare, non sic autem verbum divinum dicente Augustino XV De trinitate, capitulo 15: “Nunquid verbum nostrum de sola scientia nostra nascitur. Nonne multa dicimus etiam que nescimus nec dubitantes ea dicimus, sed vera esse arbitrantes que, si forte vera sunt in ipsis rebus de quibus loquimur, vero in verbo nostro vera sunt, quia verbum verum non est nisi quod de re que scitur gignitur. Falsum est ergo isto modo verbum nostrum non cum mentitur, sed cum fallimur. Divinum vero verbum semper gignitur de scientia Dei et ex quo vere veritas est ei falsum herere aliquid nunquam potest”.
Secunda differentia est quia verbum nostrum vel scientia nostra est amassibilis seu corruptibilis et secundum varietatem scientie fit etiam varietas verborum in nobis. Divina vero scientia penitus est invariabilis et unica et ideo solum est ibi unicum possibile verbum.
Tertia differentia, quia verbum nostrum aliquando est informe quando cogitamus primo de re, quandoque est formatum. Divinum autem verbum nunquam est informe, sed semper formatum, dicente Augustino libro De trinitate, capitulo 16 quod “in divinis non est cogitatio, sed verbum ne aliquid esse quasi volubile credatur in Deo”; (et subdit infra) “cogitatio quippe nostra perveniens ad id quod scimus atque inde formata verbum nostrum verum est”.
Quarta differentia, quia non de omnibus scitis possumus habere notitiam actualem vel verbum actualem. Verbum autem divinum potest, dicente Augustino libro V De trinitate, capitulo 9: “Non potest simul acies animi omnia que memoria tenet uno aspectu contueri. Divinum vero verbum gignitur ex tota scientia Dei”. Ex quo sequitur quinta differentia quod verbum divinum est unicum solum possibile. Nostrum autem verbum est plurificabile.
Septimo et ultimo notandum pro declaratione terminorum (quia in titulo ponitur: istud verbum distinguitur) quod ista quattuor se habent secundum ordinem prioris et posterioris secundum naturam, scilicet distinctio, unio resolutio, et compositio. Probatur, quia omnia unibilia vel unita sunt distincta et non econverso. Item, omnia composita sunt resolubilia et non econverso. Ex quo notabili sequuntur tres propositiones.
〈Propositiones〉
Prima: quod omnis unio disitnctionem formaliter includit. Patet ista, quia nihil est sibi ipsi unibili vel unitum proprie.
Secunda: quod essentie divine unio ad personam vel econverso est impossibilis semper loquendo stricte. Patet ista, quia nulla est distinctio essentie ad personam nec econverso, ergo propositio vera.
Tertia: ista consequentia non est formalis. In a est distinctio, ergo in a est compositio vel aggregatio. Patet ex dixtis, quia, licet compositio vel aggregatio inferat formaliter distinctionem, tamen non econverso, ergo.
Ex quo potest inferri quod personarum in essentia pluralitas debet vocari identitas. Et hec de primo articulo.
Secundus articulus
Quantum ad secundum articulum sit prima conclusio ista.
〈Conclusio prima〉
Licet spiratio passiva sit constitutiva persone, spi- 25rb-ratio tamen activa nullius persone est constitutiva.
Prima pars patet, quia Spiritus Sanctus constituitur spiratione passiva.
Secunda pars probatur, quia nullum communicabile constituit suppositum incommunicabile. Sed spiratio activa est communciabilis, quia de facto communicatur Filio; ergo spiratio activa non constituit suppositum incommunicabile.
Preterea, circumscripta spiratione activa in divina Pater adhuc esset constitutus et similiter Filius, ergo spiratio activa non est persone constitutiva.
Correlarium: spiratio passiva est incommunicabilis. Probatur, quia est persone constitutiva. Spiratio autem activa est communicabilis, quia est persone productiva, non constitutiva.
〈Conclusio secunda〉
Secunda conclusio: spiratio activa non est paternitas nec filiatio quamvis sit in Patre et Filio.
Prima pars probatur, quia nullum communicabile est incommunicabile. Sed spiratio activa est communicabilis et paternitas vel filiatio incommunicabilis; ergo spiratio activa non est paternitas nec filiatio.
Item, filiatio repugnat paternitati et econverso. Spiratio vero activa neutri repugnat quinymo est in utroque, scilicet Patre et Filio; ergo stat conclusio vera.
Correlarium: nomen proprietatis non predicatur de nomine notionali. Patet ex conclusione, quia ista est falsa: spiratio est paternitas vel filiatio.
〈Conclusio tertia〉
Tertia conclusio: spiratio activa et generatio activa in Patre non sunt idem convertibiliter et adequate.
Probatur sic: quod est adequate generatio activa est tantum generatio activa. Sed spiratio activa non est tantum generatio activa; ergo spiratio activa et generatio activa in Patre non sunt idem convertibiliter et adequate.
Item, quorum unum invvenitur ubi alterum non invenitur non sunt idem convertibiliter et adequate. (Patet ista ex terminis) Sed spiratio activa invenitur in Filio ubi generatio activa non invenitur; igitur spiratio activa et generatio activa non sunt etc.
Correlarium: generatio passiva et spiratio activa in Filio non sunt idem convertibiliter et adequate. Patet eadem ratione sicut conclusio precedens.
〈Conclusio quarta〉
Quarta conclusio: spiratio activa et generatio activa in Patre sunt due relationes vel relationes distincte.
Probatur ista (licet in ista communiter concordent doctores), quia ista ad distinctos terminos referuntur. Generatio enim activa refertur ad Filium et spiratio activa ad Spiritum Sanctum, ergo sunt due vel distincte relationes.
Preterea, non potest per eandem relationem idem producens productionibus alterius rationis ad ista referri. Sublata enim spiratione activa Pater non refertur ad Spiritum Sanctum et remota generatione activa non refertur ad Filium. Sed idem est producens Pater productionibus alterius rationis, quarum una producit Filium, scilicet generatione activa reliqua Spiritum Sanctum, scilicet spiratione activa; ergo iste erunt relationes distincte.
Correlarium: pluralitas relationum non arguit pluralitatem essentiarum. Patet istud, quia, si sic, sequeretur quod in divinis esset quaternitas essentiarum.
〈Conclusio quinta〉
Quinta: spiratio activa et generatio passiva in Filio sunt relationes simpliciter distincte.
Probatur, quia ablata spiratione Filius non refertur ad Spiritum Sanctum generatione passiva per quam refertur ad Patrem, igitur iste relationes sunt simpliciter distincte.
Preterea, ille relationes sunt distincte que sunt ad distinctos terminos. Sed spiratio activa et generatio passiva sunt huiusmodi; ergo etc. Maior nota. Minor probatur, ut superius est dictum.
Correlarium: geneeratio passiva et spiratio passiva realiter distinguuntur. Patet, quia Filius non est Spiritus Sanctus nec econtra.
〈Conclusio sexta〉
Quantum ad conclusionem responsalem (que est sexta) discordantia est inter doctores. Quidam dicunt (sicut narrat Durandus libro I, distinctione 13) quod generare et spirare 25va aliter non distinguntur, sed bene generari et spirari. Et de isto secundo non est dubium, sed de primo. Nam partem affirmativam tenent: Doctor Solemnis in Summa, articulo 6, questione 2, Durandus ubi supra, Thomas Anglicus in Determinationibus suis, questione 4, Rodondon, Landulphus, et multi alii, ut ponit dominus Alphonsus libro I, distinctione 13, articulo 2. Sed partem negativam tenent doctores istius scole: dominus Egidius, dominus Alphonsus, magister Thomas de Argentina, et etiam Doctor Sanctus libro I, distinctione 27, et Paulus de Perusio libro I, distinctione 9.
Ideo conformiter doctoribus nostris pono partem negativam, videlicet quod eterna generatio verbi et spiratio in eodem supposito Patris vel Filii realiter non distinguuntur.
Istam conclusionem probo unica ratione (licet plenius probent eam doctores predicti) et arguo sic: in divinis omnis res per se distincta realiter ab alia est per se subsistens. Ista propositio patet, quia omnis res que non est alteri inherens et per se subsistens. In divinis autem nihil est inherens alteri; ergo, si generatio et spiratio activa in Patre essent plures res realiter distincte, essent due res per se subsistentes et per consequens duo supposita. Quo posito sequitur quod Pater sit duo supposita et non tantum unum, quod est erroneum. Imaginantur enim doctores predicti quod, sicut essentia divina non est tantum paternitas (cum sit filiatio et spiratio passiva que non sunt paternitas) et tamen hoc non obstante non est res distincta ab aliquo istorum, sic etiam suo modo, licet spiratio activa non sit tantum generatio activa, cum sit generatio passiva, non tamen est res distincta a generatione activa in Patre. Principalis ratio ergo ( ut dicit dominus Alphonsus que videtur movere eos) est: quia tenendo partem affirmativam apparet quod cogamur ponere quattuor res in divinis vel quaternitatem, quod repugnat determinationi ecclesie.
Primum correlarium: generatio passiva et spiratio activa non distinguuntur realiter in Filio. Patet ut conclusio.
Secundum correlarium: ista consequentia non valet tenendo hanc opinionem: a et b sunt relationes due, ergo sunt due res realiter distincte.
Tertius articulus
Quantum ad tertium respondeo ad duas rationes factas in oppositum.
Ad primam nego consequentiam et ratio est, quia ad hoc ‘Spiritus Sanctus non sit genitus nec Filius spiratus’ sufficit quod generatio activa et spiratio activa non sint idem convertibiliter et adequate. Nec probatio valet, quia spiratio non est superius ad generationem sicut est productio. Ad secundum nego commutatam proportionem, quia generare sic se habet ad generari quod unum istorum convenit tantum uni persone et est constitutivum ipsius. Spirare vero sic se non habet ad spirari, cum spirare conveniat duobus et non sit constitutivum alicuius. Et sic est finis questionis.
