Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum [Montina-l1d9+10+11+12+13q3.xml]
Dionysius de Montina
Liber in quatuor Sententiarum
Edited by: Luciana Cioca
Designer: Mihai Maga
Liber I, distinctiones 9, 10, 11, 12, 13, questio 3
Circa missionem Spiritus Sancti quero: utrum Spiritus Sancti missione temporali detur ipsa persona Spiritus Sancti creature rationali vel solum dona eius.
〈Rationes〉
〈Arguo primo〉> quod non, quia Spiritus Sanctus est Deus simpliciter immutabilis, ergo non est possibile ipsum esse alicubi ubi prius non fuerit nec aliqualiter esse qualiter prius non fuerit; ergo non potest mitti. Antecedens et prima consequentia patent. Secunda consequentia probatur, quia mitti temporaliter est esse alicubi ubi prius non fuit vel aliqualiter qualiter prius non fuit. Sed ista sunt impossibilia Deo ratione sue 27vb immutabilitatis et perfectionis, ergo.
Preterea, si Spiritus Sanctus posset dari vel mitti temporaliter, sequeretur (dicit magister Gregorius libro I, distinctione 14) quod possibile esset contradictoria succesive verificari absque motu localis et positione nove rei vel positione preexistentis vel presentis. Consequens est error Parisius condemnatus. Consequentia patet, quia, si Spiritus Sanctus posset dari sine donis, possibile esset quod aliquis non habens Spiritum Sanctum habeat ispum eo non mutato localiter nec aliqua re nova facta vel priori destructa, ut patet de se. Et constat quod in Spiritu Sancto nulla est mutatio, ergo.
Preterea, quod tantum dentur dona eius arguitur auctoritate Bede quam Magister ponit in distinctione 14, qui ait: “cum Spiritus Sancti gratia detur hominibus perfectis mittitur Spiritus Sanctus a Patre mittitur et a Filio”. Ex quo patet quod Spiritum mitti idem est quod eius gratiam (que non est ipse), sed eius donum hominibus dari.
〈In oppositum〉
In oppositum est Magister in 14 distinctione qui per auctoritates Ambrosii et Augustini probat efficaciter non solum dona, sed ipsius Spiritus Sancti donari personam.
Potest etiam probari singulariter auctoritate Augustini XV De trinitate, capitulo 17, ubi plane concedit quod “Spiritus Sanctus secundum se de novo procedit ad sanctificandum creaturam”. Unde in fine illius capituli dicit: “Spiritus Sanctus qui procedit ex Deo, cum datus fuerit homini, accendit dilectionem Dei et proximi, et ipse dilectio est. Non habet homo unde diligat Deum nisi ex Deo”. Et ideo Apostolus dicebat: “Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis”.
〈Divisio questionis〉
Primo ponam descriptiones, deinde conclusiones. Tertio solvam rationes.
Primus articulus
Quantum ad primum describo hoc complexum missio temporalis Dei sic: missio est persone emanantis per effectum ei appropriatum de novo in creatura rationali productum habitualis vel actualis manifestatio.
Istam descriptionem innuit Egidius libro I, distinctione 14, et declaratur per singula membra. Per hoc enim quod dicitur persone emanantis excluditur Pater qui non est persona emanans et per consequens non dicitur mitti. Per hoc quod dicitur per effectum ei appropriatum excluduntur effectus communes qui non sunt appropriati alicui persone specialiter ut sunt creatio gubernatio et similes. Per hoc quod dicitur de novo productum excluditur mansio Spiritus Sancti in hominibus iustis. Per hoc quod dicitur in creatura rationali excluduntur inanimate et irrationales creature in quibus (licet sit vestigium appropriate persone, scilicet quando de novo producuntur) non tamen dicitur ad eas aliqua persona mitti. Sed ultima, scilicet actualis vel habitualis manifestatio, patet per beatum Augustinum IV De trinitate, capitulo 2, dicentem: “Sicut Spiritum Sanctum donum Dei esse est a Patre procedere, ita mitti est cognosci quod ab illo procedat”. Modo certum est quod non oportet quod mitti sit semper actualiter cognosci, ergo. Dixi habitualis vel actualis manifestatio. Pueri enim actualiter non cognoscunt. Spiritum Sanctum mitti et tamen mittitur ad eos, unde Apostolus Ad Titum 3: “Per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti quem effudit in nobis abunde”. Et Iohannis 3: “Nisi quis renatus fuit ex aqua et Spiritu Sancto ”etc. Et per beatum Augustinum in Epistola Ad Dardanum 28ra et ponitur libro I Sententiarum, distinctione 37: “Sic ad templum Dei pertinent parvuli sanctificati sacramento Christi et remunerati Spiritui Sancto qui nondum valent cognoscere Deum” etc. Sic ergo patet descriptio que tenet de facto secundum legem Dei ordinantam et legem currentem quamvis possit aliter esse (sicut inferius patebit) secundum potentiam Dei absolute consideratam. Ex ista descriptione infero propositiones.
〈Propositiones〉
Prima: licet quelibet persona mittat, non tamen quelibet mittitur. Prima pars patet satis ex textu 15 et 16 distinctione. Secunda pars patet ex primo membro descriptionis.
Secunda propositio: licet Spiritus Sanctus sit presens et intimus cuilibet creature, non tamen quelibet creatura habet Spiritum Sanctum ei missum. Prima pars patet, quia “Spiritus Domini replevit orbem terrarum”. Secunda pars patet de diabolo et iniustis qui non habent Spiritum Sanctum in eis missum.
Tertia propositio: non est idem Spiritum Sanctum nobis mitti et ipsum Spiritum facere nos actualiter vel habitualiter Deum cognoscere et diligere sive mereri. Patet ista propositio per illam particulam descriptionis que dicit de novo. Spiritus enim Sanctus actualiter facit bonos et iustos diligere sine mereri et ad eos tunc non mittitur, cum iam habeant ipsum.
Quarta propositio: cum Spiritus Sanctus facit nos diligere sine mereri profecto nobis mittitur vel ipsum habemus missum. Patet ista, quia iste est effectus appropriatus ei, ergo. Ex isto membro descriptionis patet propositio. Antecedens est Apostoli dicentis: “Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis”.
Quinta propositio: Spiritus Sanctus non datur cum quolibet eius dono nec omnis habens donum Spiritus Sancti habet proprie Spiritum Sanctum. Patet ista propositio de Caypha et de Iuda. Item patet propositio de fide que est in aliquo absque hoc quod detur Spiritus Sanctus secundum beatum Augustinum XV De trinitate, capitulo 18.
Sexta propositio: ex vi donationis Spiritus Sancti vel etiam Filii tota trinitas in sanctificatione mentis presens redditur et ei illabitur. Patet ista propositio per illud quod dicit Christus Iohannis 14: “Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus”.
Septima propositio: menti illabi competit cuilibet persone, licet non cuilibet competit mitti. Ista patet ex dictis, quia Patri non competit mitti et cuilibet persone competit illabi menti, ut dicit precedens propositio.
Octava propositio: sit de dono Spiritus Sancti vel de donis, licet quelibet virtus naturaliter sit donum Spiritus Sancti, tamen precipuum eius donum est charitas sive gratia gratificans. Probatur, quia illud donum pre ceteris representat Spiritum Sanctum et eidem est appropriatum sicut patet per Magistrum, distinctione 17. Etiam, sicut ipse Spiritus Sanctus est amor et charitas Patris et Filii, ita facit nos diligere Deum et proximum per donum quod est charitas. Dicuntur tamen septem dona Spiritus Sancti per quem sufficienter regitur vita spiritualis que sunt quasi radices omnium virtutum, quia ad ipsa dona ipse virtutes reducuntur, unde Gregorius Super Iob: “Cum Spiritus San- 28rb-ctus mentem fecundat plenitudo Spiritu alium virtutum intrat. Sunt autem dona de quibus ait Ysaias requiescet super eum: spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudini, spiritus scientie et pietatis et replevit eum spiritus timoris Domini”, Ysaie 11. Duo prima sufficienter regunt vitam contemplativam. Intellectu enim contemplando cognoscimus bona eterna, sapientia vero cognitis delectamur. Alia vero quinque regunt activam vitam timore declinamus a malo, quia timor Domini expellit peccatum, sicut dicit Ecclesiasticus: “pietate facimus bona, quia pietas ad omnia valet. Scientia vero apponit pietati discretionem. Fortitudine digne patimur que patientia sunt, consilium apponitur discretioni”. Ergo videtur quod dicta septem dona sufficienter regunt vitam humanam. Hec Dominus Altissiodorensis libro III tractatu 8, in principio.
Et hec de primo articulo.
Secundus articulus
〈Conclusio prima〉
Quantum ad secundum articulum sit prima conclusio ista: Spiritus Sanctus mittit Filium et mittitur a Filio.
Probatur prima pars auctoritate beati Augustini II De trinitate, capitulo 5, ubi dicit: “Mitti a Patre Filius sine Spiritu Sancto non potuit. Nam Pater intelligitur eum misisse, quia ex femina eum fecit quod non utique sine Spiritu Sancto fecit”. Et beatus Ambrosius in secundo libro De Spiritu Sancto exponens illud Esaie 48, “Nunc misit me Dominus et Spiritus eius”, dicit: “Quis est qui dicit ‘misit me Dominus et Spiritus eius’ nisi qui venit a Patre ut salvos faceret peccatores, id est Christus? Ergo Pater misit Filium et Spiritus Sanctus”.
Pro ista conclusione adducit Magister plures auctoritates distinctione 5.
Quantum ad secundam partem questio nulli est dubia, quia omnis persona procedens ab alia potest mitti ab illa.
〈Correlarium〉
Correlarium: omnis persona missa ab alia mittitur a se ipsa.
Istud correlarium patet de Spiritu Sancto per beatum Augustinum XV De trinitate, capitulo pax, ubi dicit expresse quod “Spiritus Sanctus dat et mittit se ipsum”. Ex quo sequitur quod mittere competit cuilibet persone divine. Probatio, quia opera trinitatis ad extra sunt indivisa. Sed misso est opus ad extra; ergo. Notandum tamen secundum Alphonsum quod mittere active potest intelligi dupliciter. Uno modo principaliter et auctoritative, alio modo consequenter et determinative. Primo modo mittere solet ille qui tribuit potestatem legato sive misso. Secundo modo mittunt omnes illi qui talem legatum ad usum sive executionem accepte potestatis determinant. Si primo modo, accipiatur misso, verum est quod soli producenti competit mittere in divinis, quia mittere sic sumptum nihil aliud est quam auctoritatem dare quod solum convenit persone producenti. Sed sic de missione non loquitur correlarium secundum, quia talis missio non est temporalis, sed eterna. Pater enim ab eterno auctoritatem dedit Filio et Spiritui Sancto ipsum producendo. Si vero accipitur secundo modo, sic mittere convenit toti trinitati, quia auctoritas illa data ab eterno non ponitur in executione ad extra nisi de communi voluntate et determinatione omnium trium personarum, cum opera trinitatis ad extra sint indivisa et sic loquor in presenti. Doctor autem Subtilis libro I, distinctione 14, 15, 16, questione unica, articulo 2, tenens oppositum correlarii loquebatur de missione primo modo sumpta. 28va
〈Conclusio secunda〉
Secunda conclusio: cum qualicumque esse creature conferibili per informationem vel assistentiam creati esse stat Spiritum Sanctum non donari creature.
Probatur: ad nullum efficere terminatum ad esse creatum precise sequitur Spiritum Sanctum donari, ergo conclusio vera. Antecedens probatur, quia Spiritum Sanctum donari non est idem cum tali efficere, dicente Leone in sermone De Spiritu Sancto: “Affuit ergo in hac die Spiritus Sanctus fidelibus suis non iam per gratiam visitationis et operationis, sed per ipsam presentiam maiestatis”.
〈Correlaria〉
Ex quo sequitur correlarie quod stat quodcumque donum creatum conferri creature et tamen Spiritum Sanctum eidem non donari.
Secundum correlarium: non semper datur Spiritus Sanctus creature rationali in qua bonum operatur.
Tertium correlarium: stat quamcumque virtutem creatam boni dari et tamen ipsum non esse acceptum ad vitam eternam. Patet, quia potest dari bonum creatum quodcumque sine dono increato. Nullus autem sine dono increato salvari potest.
Quartum correlarium: esse Filium regis eterni non est effectus formalis charitatis create.
〈Conclusio tertia〉
Tertia conclusio: cum datur Spiritus Sancti persona, charitas datur et econverso.
Probatur prima pars sic: cuicumque datur Spiritus Sanctus est in statu salutis et de numero filiorum Dei. Sed nullus carens gratia est huiusmodi; ergo nullus carens gratia habet Spiritum Sanctum et per consequens omnis habens Spiritum Sanctum habet gratiam.
〈Correlaria〉
Ex quo sequitur quod quandocumque datur Spiritus Sanctus homini, etiam et gratia ei datur. Maior patet per Apostolum Ad Romanos 8. “Quicumque Spiritu Dei aguntur Filii Dei sunt ”(et infra) “ipse Spiritus testimonium reddit Spiritui nostro, id est menti nostre quod Filii Dei sumus”. “Si autem Filii et heredes ”(supple secundum spem). Minor patet per eundem Ad Galathas 5, ubi ait: “Evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidisiis. ”Et est sensus: vos qui in lege iustificamini (id est creditis iustificari per opera cerimonialia que nomine legis significat Apostolus) excidistis a gratia, id est privati estis gratia habita et ex hoc estis evacuati a Christo, id est non pertinetis ad consortium membrorum vel filiorum Christi. Alteram partem probo sic: quicumque habet gratiam est de numero filiorum Dei. Nullus non habens Spiritum Sanctum habet gratiam et per consequens omnis habens gratiam habet Spiritum Sanctum.
Ex quo etiam sequitur quod quando datur gratia etiam datur Spiritus Sanctus. Maior patet per Apostolum Ad Titum 3 dicentem: “Ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vite eterne”. Minor patet per eundem Ad Romanos 8 dicentem: “Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est eius”, id est membrum Christi. Per Spiritum Christi intelligitur Spiritus Sanctus, secundum Glossam Magistri. Hec conclusio totalis potest probari auctoritate Ambrosii Super Lucam libro I: “Super isto verbo angeli ipse precedet ante illum in Spiritu et virtute Helie”. “Bene ”(inquit Ambrosius) “ista iunguntur. Nunquam enim sine virtute Spiritus nec sine Spiritu est virtus”. Et infra dicit quod “alterum sine altero esse non potest”. Sic etiam et in consequentibus reperitur super illo alio verbo: “Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi” (et loquitur de potentia ordinata, non autem absoluta). Virtutis autem nomine gratia intelligitur. 28vb
〈Conclusio quarta〉
Quarta conclusio est quod multis datur Spiritus Sanctus quibus non dantur omnia et singula dona ipsius.
Hoc probatur per Apostolum dicentem quod alii datur per Spiritum sermo sapientie etc. Et concludit: hec autem dividit unus atque idem Spiritus Sanctus. Patet etiam ista: in pueris non inter baptisatis et in adultis resurgentibus a peccato quibus datur Spiritus Sanctus. Et tamen non dantur eis dona ipsius omnia. Dicit etiam Apostolus quod divisiones gratiarum sunt etc.
〈Conclusio quinta〉
Quinta conclusio quod possibile est quod dentur alicui omnia et singula dona Spiritus Sancti creata cui non detur Spiritus Sanctus loquendo de potentia Dei absoluta.
Hoc probatur primo sic: omne quod est dabile alicui ab aliquo potest alicui dari non dato aliquo alio quod non sit essentialiter idem cum primo nec aliquid de essentia illius, ergo possibile est quodlibet donum creatum dari non dato Spiritu Sancto. Consequentia nota est de se. Antecedens probatur, tum quia eo admisio non sequitur contradictio, tum etiam quia non plus repugnat quam aliquid factibile fieri ab aliquo nullo alio factibili facto, quod non est ipsum essentialiter nec pars essentialis ipsius. Sed hoc est possibile et communiter concessum, quia nullam implicat contradictionem; igitur.
Confirmatur, quia, si ad dationem talium donorum sequatur Spiritum Sanctum esse datorem illorum, non tamen est necessarium ipsum dari sicut ad productionem effectivam, licet necessarium sit causam producere, non tamen est necessarium ipsam produci, sicut patet de causa prima que semper facit et nunquam fit.
〈Conclusio sexta〉
Sexta conclusio est ista quod possibile est conformiter de potentia Dei absoluta quod alicui detur Spiritus Sanctus cui non detur aliquod donum creatum absolutum et incomplexe significabile.
Hoc probatur sic: quodlibet dabile creature potest Deus dare et potest nullo alio condonante dare et nullum tale potest eo non donante dari, ergo quodlibet dabile creature Deus potest nullo alio dante dare. Antecedens communiter conceditur. Sed probatur consequentia, quia, si aliquod dabile, verbi gratia: a non potest dari a Deo non dato essentialiter ab eo distincto nec in eo sic incluso utpote b hoc non esset nisi quia vel a datum necessario daret b, vel quia b necessario requireretur ad donandum a et sic ipsum a non posset Deus nullo alio condonante dare, quod est contra secundam partem antecedentis assumpti. Si detur primum, vel ergo a potest dare b Deo non dante b et hoc repugnat tertie parti antecedentis, vel non potest dare Deo non condonante, et tunc vel dabit necessario b contra primam partem antecedentis, vel poterit non dare et sic a erit datum non dato b.
Confirmatur sic speciali ratione: nullum donum creatum vel creabile requiritur necessario ut dator vel condonator ad hoc, ut Spiritus Sanctus detur et nullum tale donum necessario datur a Spiritu Sancto, ergo Spiritus Sanctus potest dari non dato aliquo dono tali de quibus loquitur conclusio, ergo. Ex ista conclusione magister Gregorius intulit unum correlarium de quo factus est presens articulus et quia non videtur Magistris nostris quod totum correlarium sustineatur. Item ponam aliam conclusionem ex qua inferam oppositum sui correlarii et solvam rationem suam.
〈Conclusio septima〉
Septima conclusio quod impossibile est dari alicui creature Spiritum Sanctum qui sibi detur aliquod donum absolutum vel respectivum complexe vel incomplexe significabile. Et loquor hic de dari illo modo speciali et ineffabili quo Spiritus Sanctus solummodo datur rationalibus creaturis iustis. Non autem peccatoribus 29ra et perversis.
Hec conclusio probatur sic: impossibile est Spiritum Sanctum dari sic alicui qui talis habeat esse iustum et vere sit iustus. Sed quodlibet tale est maius bonum quam sit quelibet prophetia vel scientia viatoris que tamen sunt quedam vel absoluta vel respectiva sine quibus nemo propheta potest esse vel sciens; igitur neque quis iustus potest esse (quod fit per dationem Spiritus Sancti) sine eo quod detur etc. Consequentia est nota et patet antecedens quoad primam partem, scilicet maiorem, quia non apparet quale esse iste consequeretur. Ex habitudine tali Spiritus Sancti plusquam ille cui non sic datur Spiritus Sanctus, tum etiam quia omnes doctores fatentur ex tali habitatione Spiritus Sancti istum esse gratum Deo et dignum esse vita eterna, ergo et esse iustum etc. Secunda pars antecedentis patet, quia multi possunt decedere cum magna fide et scientia et intellectu et similibus donis Spiritus Sancti, qui tamen de facto damnantur velut Deo indigni et ipsius inimici. Sed non est possibile decedentem in esse iusti per habitantem Spiritum Sanctum, sic damnari de potentia ordinata sicut de primis, ergo esse iustum per habitantem Spiritum est maius donum quam aliquod donorum aliorum.
〈Correlaria〉
Ex hoc infero correlarium quod est impossibile transire de contradictorio in contradictorium seu contradictoria successive verificari sine mutatione rei cui datur illo modo Spiritus Sanctus. Probatur, quia impossibile est aliquem transire de esse iniusto in esse iustum et de sinistro in dextrum (saltem secundum presentem iustitiam) et de membro diaboli fieri membrum Christi et similia sine miraculosa et per maxime utili mutatione eius qui sic mutatur. Sed cuicumque datur Spiritus Sanctus illo modo ineffabili necessario mutatur et transit de contradictoriis in contradictoria supradicta; igitur.
Preterea, nonne Augustinus et omnes doctores clamant quod maius miraculum est unius peccatoris iustificatio quam totius mundi de nihilo creato? Et quomodo dicitur circa aliquam rem fieri miraculum que penitus in nullo mutatur? Credo quod ille Pater mallet illam mutationem in se ineffabilem quam potentiam activam movendi totum mundum.
Ad rationem qua probat correlarium dico quod, sicut rerum et entitatum incomplexe significabilium quedam sunt aliquid et quedam ad aliquid, id est quedam absolute et quedam precise respective, ita etiam mutationes acquisitive et deperditive quedam sunt novi absoluti, quedam novi precise respectivi. Et ideo cum dicit ille doctor quod possibile est quod aliquis non habens Spiritum Sanctum illo modo speciali de quo hic agitur habeat postea Spiritum Sanctum eo non mutato localiter nec aliqua re nova facta vel priori destructa. Respondeo et dico quod, cum dicit eo non mutato localiter, si intelligit de motu corporali et loco quomodo movetur lapis, concedo. Si autem spiritualiter localiter intelligat quo mutatur de sinistro in dextrum excelsi, sic nego et declaro: nam si Christus nunc iudicaret mundum, statueret istum a dextris eius cum benedictis Patris sui quem ante habitationem vel habitationem Spiritus Sancti statuisset a sinistris. Cum dicit ulterius quod non est ibi acquisitio nove rei, nego. Nam illi est acquisitio novi esse iusti (quod saltem est nova res respectiva seu novum ad aliquid) et talis res est eligibilior quam omnis albedo vel qualitas corporalis et per eius acquisitionem sequitur melior et maior mutatio quam per acquisitionem cuiuscumque accidentis corporalis. Et ideo non est simile de his et similibus de quibus consequenter arguit predictus magister. Si autem queratur a me quid est illud esse respectivum, dico 29rb quod est quidam modus perfectus essendi ipsius anime iustificate.
Et hec de secundo articulo.
Tertius articulus
Quantum ad tertium articulum respondeo ad argumenta.
Ad primum argumentum ‘Deus est simpliciter immutabilis’, concedo loquendo de mutatione que fit per acquisitonem alicuius novi absoluti, aliter non. Et nego consequentiam et dico quod non omnis modus noviter essendi (per modum videlicet spiritualem quo Deus inhabitat animam pueri noviter baptisati) dicit imperfectionem et per consequens non repugnat Deo.
Ad secundum argumentum negatur consequentia salva reverentia tanti doctoris, sicut ostensum est superius in correlario ultime conclusionis.
Ad tertium quod est dictum Bede dicendum est quod debet intelligi per concomitantiam, non autem per identitatem, ita quod sit sensus quod simul datur gratia et mittitur Spiritus Sanctus, sicut patet per magistrum Gregorium 14 distinctione primi.
